——
———————
1
558 ACTIO I. LIBRORVM CARDANI
eum ferre, quanquam de Gallis fateatur tam bene ſe aceptum, quam miles à ruſticis, apud quos hybernat: nec intelligit ſe illos non damnare, ſed ſuos ſe prodere
mores. Medicus enim ni omnino peßimus uir ſit, om- nibus præterquàm apud alios medicos, abud quos in- uidia laborare conſueuit, maximè acceptus eſt. Adeò
ut nos qui acerba natura ſumus, quiq́; inuidia non le- ui laborauimus, nibil tamen præter offenſionem ex uerbis clandeſtinè prolatis,& non negatis, ſed non
oblatis ſponte honoribus ab his expertus ſim: cum a-
alijs autem non ſolum omnino ſine iniuria, ſed etiam
gratioſus uixerim. b
At uideo quid tandem dickuri ſint nonnulli, erra- uit improbus: ſit licet optimè te tueris, nulla illi ſuper eſt ſpes præmij tanti laboris, barbarè loquitur, cau-
ſam non habuit contradicendi, omnia tibi& plura
qudm uelis condonamus:ſſed tamen ille tecum diſpu- tat, te urget, te interim rhetorẽ ex philoſopho agis.
nihil ad obiecta reſpondes: Omitte igitur alia omnia,
& tuere tua, ne uideantur mortales te decepti. Quid agam, obtemperabò ne? cum tanta temporis
iacturasan omnino obdureſcam atq́; ſilebo?nihil cu-
rans famam, nihil autoritatem conſcriptorum libro- rum, nihili faciẽs, quòd multi tanquà conſtanti exem plo ineptiarum mearum, etiam librorum aliorum le- ctionem ſint neglecturi? Ita ſumus(ut dici ſolet) inter Scillam e Charybdim. Sed condonemus aliquid oc- caſioni, faueamus nobis, faueamus gloriæ, ſi qua eſt noſtræ, conſulamus hominum utilitati, conſuetudini tribuamus aliquid: ſic agamus ut ſi gloriam contemni mus, illud tamen effugiamus, ne uideamur totum mor talium genus uoluiſſe decipere, quod impoſtor hic no bis palam adſcribit. Nec exiſtiment noſtræ authori- tati nimium tribuere rationibus, errare illum oſtenda zuus. Sic etiam exemplo in poſterum conſultum erit, ut ſi quis eis ſimilis quiſpiam tale auſus fuerit, homi- nes dicere poſint, Si hic uiueret, tu nullus eſſes, neq; adeò te iactares. Vidimus alios, qui multo maiore co natu ĩdem aggreßi cum nihil profecerint, etiam uitu
derationem non leuem apud homines conſecuti ſunt.
Diffcilẽ eſt contra ueritatem pugnare. ſi ille uiue- ret, ut olim aduerſus alios modico labore omnia hæc quam ſint falſa oſtẽderet. Deniq; ne hunc hominem, quamuis nihil ob ſuam improbitatem mali non meri tum, contemnere uideamur, qui tata ſpe ſcripſit, tan- tisq; laboribus, qui uel hoc ipſo dignus eſt, ut& re- ſcribas, quòd dignatus eſt tui opus diligetißimè lege- re nec ſemel, ſed ſepius:& qui, quamuis iurgijs agat contra te(potius forſan profeſſorum graàmaticæ con
ſuetudine, uel etiam natura propria, quam licet fur-
ca expellas, inde recurret, quam liuore uel improbi tate ulla inductus eſt) nihilominus effecit, quantum per ipſum eſt(ut uulgęò dici ſolet)ut uel uiuas duplici ter,& in tuis& in ſuis ſcriptis, aut ſaltem in alte- ris eorum. Vincat ergo hæc opinio apud me nunc, quamuis non leui incommodo, ſed illud minuemus
certa ratione. Primum abſtinebimus ab omni iurgio ac contumelia, ne illum imitemur, ſufficiat ſolim in- uidiæ huius uiri admonuiſſe Lectores, qui potius uo- luerit neſcire quaàm neſcierit: quod exemplum ades frequens eſt in illo, ut uix ulla pagina ab hac labe ſit immunis. Abſtinebimus& ab his quæ in ſecunda edi tione, quam iam tot annis antequam librum ederet, uidere potuit, emendata& commutata ſunt: in quem errorem ſcio multos eſſe puerulos, qui non incidiſ-
ſent. Præteribo& ea in quibus actionem cum re com
mutat, ut in quarta exercitatione. nam ut eius uerbis utar, Condenſatio& rarefactio motus ſunt locales,
igitur denſitas& raritas ab actione ad rem. Talia
ſunt abſq; numero. Cauebo etiam, ne quod ſemel re- prehenſum eſt pro exemplo, ubi in fimilem lapſum incidat, amplius reprehendat, nam(ut dix') doctis et ſtudioſis, non alijs ſcribo, quibus unum exempli pro omnibus, in quibus eodem lapſu decidit, ſufficiet. ab- ſtinebo& d defenſione latinitatis, cum ipſe barbarè adedò loquatur, ut pudeat ſcriptoris cauſarum linguæ latinæ. Ab hiſtorijs omnibus ſuis, quoniam neq́; ueræ neq; falſæ dici poſſum, cum neq́; ſe uidiſſe affirmet, neq; rationes adducat, neq; à quo acceperit, cauebo etiam ne in ſimilem errorem ſuo incidam: ſed non eſt omnino ſimilis. Ille reprehendit, quæ non intelligit: nos reprehenderemus, quæ non dicit: neq; dicere exi- ſtimamus, cum an ſint uera non doceat. At neq́; de his contẽdemus, quæ ex ſacra pagina oppugnat: turpius enim illi eſt in alieno ſoro litigare, quam mihi non re ſpõdere. Relinquam& ſcommata er ſales ſuos non Ethiopicos ſane, ſed ex fimarchia potius. Et quæ con tra alios diſputat,& in quibus digreditur, quæ tam multa ſunt, omittam. Similiter quæ pauci ſunt momè- ti, quæq; alieno nomine ſcripta ſunt, nec à me uel iu- dicio, uel ratione comprobata, illa enim ad autorem pertinent,& cuiq; inter eos liberum erit iudicium fa cere:& quæ ab illo non conſtanter oppugnantur (quorſum enim in tanta temporis anguſtia nouos ho ſtes adiungere) prætermittam. Itaque his omnibus & iure meritò relictis, que uel ad me non ſpectant, uel ad rem tractatam uel ſimili exẽplo iam ſemel con futata ſunt, uel quæ alieni ſunt fori, uel in quibus re- darguendis plus eſſet ſumptus quam utilitatis lecto- ri, tantam farraginem rerũ& uerborum paucis pa- ginis ſic bene comprehenſurum ſpero, ut nihil peni- tus, in quo ſuſpicio erroris etiam apud illum, ſi pau- lo conſultius(non ut libros antea ipſos uelut mus ſu-
per farinam) rimari uelit, relinquatur. Sic igitur incipiemus.
1 Hac in parte neſcio quid magis demirer, an ſtu porem, an liuorem, an ineptam: deducit me ad Subti- litatis interpretationẽ ex Cicerone, cum ego non de uerbo librum faciam, ſed de fignificato, quod ego ex primo hoe nomine tanquam proximiore huic multo qudm ſua intelligibilitas, qua homo latinißimus ac Ciceronianus pro intelligentia utitur. Et tamen 1 be
culiari


