354 attingere,& in quibus hallucinamur, quæ quato mi- nus ſunt probabilia, tanto ſunt magis uera. Et quan- quam priora his repugnent, quis tamen non libenter .„2 7.„. ⸗ etiam audiat de illis diſceptantemt imò etiam rideat,
cum ſciat quantum aberret uis noſtra, ac quantum ſa
pientia humana ab ipſa rerum ſerie declinet, uelut ſi aſtronomus quiſpiam peritus confidentẽ ſenſibus Epi cureũ de ſolis paruitate audierit, num iraſceturè num damnabit eumèan potius dicet,& ego ni aliter com- pertum haberem ita crederem. Cæteruùm irrito illius conatu delectabitur. At quod ad me attinet, nullas tam nobis infenſus fuit, qui nos aut de improbitate aut impietate calumniari, nedum accuſare tentauerit. Tametſt enim apud noſtros& ob inuidiam,& ob quam illi uocant duritiem, alius qui ſpiam nequior ruſticitatem appellare malit, quæ uerè nihil aliud eſt,
quam omnium malorum hominum odium, omnibus
ſum inuiſus, cum neminem paldm me amare profe ſſus ſim, nullus tamen horum criminum reum me Fecit un quam, quod&y uita,& mores,& ſcripta ab omni ta- liu ſuſpicione uacent,& plus apud illos pudor qum liuor ualeat, aut odium. Vt enim ego tametſi quen- quam non accuſem, multos tamen arguam, quòd ni- mis iuſte ambitioni, auaritiæ, maledicentiæq́; ſtudeat, neminem ignorantiæ, quod ualde paucis in hac urbe mecicis iuſte obijci poſſe intelligam,& ita illi ab his abſtinent calumnijs, quas ſi obiſcerent, potius ſuam nequitiam quaàm meæ uitæ labem teſtarentur. At in- uentus eſt homo in terrarum jinibus mihi non ſolum & conſanguineis meis ignotus, ſed pens etiã urbi, uel nomine ipſo, qui in me nõ læſis talia fingit. Sed audi, quo conſilio? quaue diligentia? Teſtatur primuùm nec ſe ſecundam editionem libri mei uidiſſe, quæ anno ta- men ꝛ554, atq; in eius initio publicata eſt, ipſe anno 2557 ſuum rdidit opus:(ſi addita eſſe aliqua exiſtima- uit, cur utilitatis publicæ cauſa nõ addidit cenſuram ſuamẽ Sin autem emendata credidit, quæ prius emiſſa forent, cur maluit uideri caſtigator eorum quæ caſti⸗ gatione non indigebant? Verum intellige ſi modd, ut credo, uera refert) quid uoluerit,& quo conſilio id egerit, tantum ilii inerat ſtudij ad accuſandum, ut ti- muerit, ne quæ accuſauerat, ego prius correxiſſem, laborisq́; præmium amitteret. Vides modoò hominis naturam& ingenium, ob quam cauſam credo im- preſſor, homo minimẽ ſtultus ſatis parce, nec pro mo re ſuo, opus illud impreßit. Quis enim ferat hominem edentem accuſationem, ſeu malis caſtigationè in pri- mam editionem, cum iam diu(triennio ſiquidem an- te) ſecunda ab ipſomet autore euulgata ſit? Hic ergo cum quatuor commoda ſibi quæſiſſet, ex hoc tanto labore nullum aſſecutus eſt. Cupiebat mecum diſce- ptare:non impetrabit: elogium enim mihi præ fori-
bus eſt: tempus poſſeßio mea: exigua portio illius mi
hi eſt,& maxima charitas, ex Galeni præcepto, om- nibus, ut non diſceptationibus ſophiſtarum, ſed in ſo- lidis ſtudijs atque operibus ipſis laude dignis evnſu-
àCTIO. 1. LIBRORVM CARDANI
mendum ſit. Satis eſt in ſcholis Dialecticorum er ſo. phiſtarum. Profeſſor Dialecticæ uel Metaphyſicæ, uiginti coronatis apud nos conducitur: Medicinæ &x philoſophiæ naturalis, ſexceetis ac mille, atque e- tiam amplius, atque iure meritò: cum hæ diſciplinæ, nihil certum docent, ſed ad ſolam ueritatis in quiſitio nem ſpectant, eatenus ſint legendæ, atque in precio habendaæ, quatenus homo eò perueniat, ut enthyme- mata, ac Pyllogiſmos rectè conſtruere norit, captio nesque uocum uitare, necnon generalißima ill ſi- gnificata quorundam nominum intelligere. Vlte- rius ſi procedas, hominem ineptum reddunt, ut qui confidat, dum de omnibus acutius qudm pax eſt, ac locupletius diſputare nouit, abſque propria ſcientia- rum, in quibus diſceptat, cognitione ſe eruditum ui- deri, abſque labore, ſcientemq́; abſque ſcientia. at di- ces, Ad ueritatem tamen inquirẽdam hæc utilia ſunts Apage, nequaquam hoc dicebat Galenus: ſed illi pro- prie, qui in mathematicis exercitati ſunt, ueras ra- tiones a falſis ob conſuetudinem declarandi norunt. Videmus Chryſippum, qui gloriabatur ſe certatu- rum rum quouis mortali in dialectica, quiq́; optaret Deum quempiam cum illo congredi atque diſputare in ea arte, qudm inepte concludat, quamí; ficile ſupe retur cum ſua argumentorum multitudine, cumq́; tan ta copia authoritatum à Galeno in cauſa de membro rum principatu: ut illa logicæ immoderata exercita- tio potius obfuerit qudàm profuerit. Vidimus noſtra ætate Marium Nixolium& M. Antenium Maiora- gium, poſtquaàm immodicè his communibus locis, his argutiolis operam dederunt, quid profecerint. At con trà Budeum, Alciatum, Eraſmi, Veſalium, Braſauo- lum, Puchſium, Cornarium(dij boni) quæ ſplendida ingenia, quanta authoritate uixère? quam magnifica opera reliquère? Diogenes rect dicere ſolebat: Qui inter pueros ſemper uerſatur, a puero parũ differt. Num Galenus, Ptolemæus, Archimedes, tum ipſe Ari ſtoteles dialecticæ parens his argutiolis innituntur? aut potius ſolidas declarationes quæſiuère? Deinde quo exemplo rogo tantum opus conſcripſit aduerſus noſtros de Subtilitate libros? Carpſiſſe aliqua frequẽs fuit exemplum Ariſtotelis, maxime tum Galeni. To- tum librum euertere longißimo alio libro inuſitata, non ſolum apud antiquos, ſed etiam æquales ætate autores, res eſt. Atq́; id iure nam magnus liber ſi in- eptias continet, ſolum ſufficiet admonuiſſe lectorem, paucis in exemplum reprehenſis: ſin hona atq utilia, quomodo qui tot nouit, in omnibus potuit aberrarer Reprehẽdit me de latinitate, atq́; id iure, nam de cau ſis linguæ Latinæ ſcripſit ipſe. Sed tamen depoſito pi gnore certabo neq; grammaticẽ, nedum Latinè ip-
ſum loqui. Præciſe, pro ad unguem, alterat, particula
ri penetratione, ac innumera eiuſmodi ut totus liber his plenus ſit) penitus intimæ barbariei argumenta ſunt, Qualis hic cenſor, quale hominis ingenium, quæ ue amentia?cum quæ ipſt admittit, quo totusli-
ber ſuuus


