Fulgura unde.
550 DEDEO ET VNIVERSO cri ad medium Leonis Sol proceſſerit, in Æthiopia perpetuò fiuntim- c bres, ac illis Sole in uertice poſito hyems ob aquarũ multitudinem fit. Non autem cum Sol eſt ſub æquinoctio: nam licet etiam ibi uapores ele uet,& aquas demittat cœlum, quia tamen in ſingulis diebus quinq; fer- mèab æquinoctio duabus recedit partibus, infirma redditur attractio in ſingulis regionibus: quare non imbres neq; nimbi uel procellæ, ſed pluuię aliquot. Sole autem ad circulum Cancri accedente, uix in xl. die bus ultro citroq́; parte una recedit: quamobrem non iam pluuiæ aut im pres, ſed nimbi atq; procellæ fiunt. Contingũtenim in nimbis, ut dixi, fulgura, quia dum fit pluuia, ut dictum eſt, neceſſarid nubes cogitur: ſed coacta nube intercluſus uapor fulphureus, ut in tormentis bellicis, ac-
cenditur: cumq́; ſic maiorem occupet locum, diſrumpit nubem impetu
Tonitru unde
fiat.
maximo:neq; enim, ut dixi, natura patitur duo corpora eodem in loco conſiſtere: quare abrumpitur denſa nubes eo impetu, emicatq́; fulgur. Ergo confracta repentè nubes ſtrepitum illum maximum tonitru uo- catum edit, quo multa animalia, præcipuè oues,& quædam etiam mu- lieres, abortiunt. Cum uerò non ut in bellicis machinis exeat repentè totus ignis, ſed ob altitudinem nebulæ partes aliæ atq; aliæ ſenſim, ſed
tamen celeriter atq; uno tempore lacerentur, inde fit ut tonitru non ſo-
lum longum ſtrepitum edat, uelut& bellica machina, remittente ſono, ſed principalis tonitru ſtrepitus, diuerſas habeat partes, ut etiam nubis partes una poſt aliam ab igne deſcendente difrumpuntur.
Sed cum fulgur ignis ſit, quare deſcendit, cum proprium ſit ignis a- ſcen dere? Cauſa eſt, quia primus impetus eſt à denſiore loco: contingit autem quandoq; denſiorem eſſe nubem ſuprà quàm infrà, atq; id con- ſentaneum rationi, quòd ut dixi frigidior ſit pars ſublimior aeris inferio re, maximè æſtatis tempore quo potiſsimũ fiunt fulgura. Ita etiam ma- chinæ bellicæ inclinatæ ſphæram infrà& ignem mittunt inferius, quo- niam primus impetus eſt à ſuperiore parte. Contingit etiam nonnun- quam fulgura uerſus cœlum tendere, cum rarior fuerit nubes ſupraà ć; infra. Hæc eſt alia cauſa quare nix abſq; fulgure fit: nam neq; cogitur ua por ſulphureus ut accendi poſsit, necut dictum eſt ſi accendatur, impe- tum in rara admodum nube efficere poterit.
Sed cur ſemper in imbrib. qui cum uentis fiũt, uapor ille igneus ad- eſt? Quia in terræ ſuperficie ſulphureũ quiddam ineſt, quod à ui Solis rapitur in æſtate. Atque hæc eſt tertia cauſa, cur dum nix fit fulgura nõ decidunt:nam Solis uis imbecillis terreum uaporem trahere altius ne- quit. Sed quonam pacto accendi poteſt, cum ſparſus ſite Ventorum uis ingens dum excutit uaporem aqueum, quod ſurphureum eſtin imum reijcit: unde ut in calce pars exterior leuiter madefacta,& interior aſsi- duo uẽtorum motu ſiccata contrarietate frigoris atque humoris accen- ditur, inueniensq́; partem inferiorem rariorem dum in flammã erum- pit, deſcendit ut ignis qui è machinis inclinatis terram uerſus excutitur.
Nunc


