Intelligentiarã delectatio qua-
Intelligentiari
574² DE ANGELIS SEV INTELLIGENTIIS
Dubitatur autem, quomodo delectari poſsint. Nanque omnis delecta- tio, ut ſuperius uiſum eſt, poſt triſtitiam fit aut dolorem. Aut ipſas non mutari dum delectantur neceſſe eſt. Quòd ſi poſt triſtitiam delectãtur, triſtitiam pati conſentaneum uidetur. Si autem non mutantur dum de lectantur, delectatio nihil erit: quod enim nõ mutat, nihil addit, eſtq́; ac ſinon eſſet. Si autem ſemper auget᷑ infinita facta eſſet, nec augeri poſſet: Sed& infinitas ſoli Deo cõuenit. At ſi uiciſsim auget᷑ minuiturq́;, cum triſtitia fiet. Neqʒ enim ſolius mali aduentu dolor aut triſtitia, ſed etiam imminuta priore felicitate, ut qui è gratia Principis aut amici exciderũt: Sed& ſi non delectantur, felices eſſe non poterũt, parumq́; differet hoc ac ſi nõ eſſent. Athei enim fuerunt nõ minus qui ſuperos eſſe negarunt ſelices, quàm qui non eſſe exiſtimarũt. Duorum igitur alterum eſſe ne- ceſſe eſt:uel uoluptatem hanc noſtram quæ cum motu eſt, imaginẽ tan tum eſſe uoluptatis: uel ut uoluptas in his ſine motu quidẽ prorſus ſit, ea uerd ex quibus perpetuò mutẽtur. Nobis uoluptas fortaſsis ſemper eſt cũ motu, quia& nos cum illo ſemper ſumus. In his uerò ſine, quia& ipſi motus omnis expertes ſunt. Cuius quidẽ rei quandã hic leuẽ habe- mus imaginẽ in amore, in quo abſq; mutationis ſenſu ullo, imò neq; de ſiderio delectãtur. Mutatione aũt rerum nobis immotis delectationem fieri experimur, cum gemmasalias atq; alias inſpiciendo, nõ intermiſſa aut imminuta uoluptate, ſenſus& animus noua quidẽ ſpecie, ſed ſuaui- tate eadem perfunditur. Ea autem quibus delectantur hi, eis ſunt pro- pria, nõ quę hic agũtur. Sed ut pueris puerilia, plebeijs parua, magiſtra tibus publica, regibus quæ ad prouincias ſpectant, ita intelligentijs: ſic enim hosintellectus, quamuis non ſatis latina ſignificatione, appellare liceat, æterna& immortalia. Neq; horum exiguus aut mediocris nume rus qualis nobis uidetur, ſed ea innumerabilia ſunt. Participant autem diuinitate multa quæcunq; talia: nec decoris aut claritatis aut ſplendo- ris, cæterorumq́; bonorũ quorum etiam genera nobis ſunt ignota, me ta ulla eſſe uidet᷑. Eorum aũt quę hic fiunt nulla ſcientia neq; ignorãtia: pars enim ſunt illorũ quibus ipſę delectant᷑, quoniam meliori quodam modo ſunt anteqᷓ; fierẽt. Quęſitũ aũt eſt, in omnia,& in omnibus,& de omnibus? Hocauũt ad aliã tractationẽ pertinet. Has ergo Dionyſius A- reopagita in nouẽ Hierarchias diſpoſuit: Angelos, archangelos, thro- nos, dominationes, uirtutes, principatus, poteſtates, Cherubim, atq; Seraphim. Hæc aũt nomina, eccleſia in Miſſæ ſolennib. celebrat. Vna- quęque uerò harũ magis ab altera diſtat, q́ᷓ; ab earũ ultima humanus in- tellectus, cum tamen earum nulli ad perfectionem quicquam deſit, quo niam in diuerſis generibus poſitę ſunt. Multò etiam minus illarumma xi ma Dei claritatem poteſt comprehendere, quàm illam noſter intelle ctus.Ipſa enim diuinitas infinito(etiã ab ipſo primo intellectu) abſce- dit interuallo. Hoc ſolum diſcriminis intereſt, quòd intellectus no ſter
eſt ſolum uerorum intellectuum imago indiſcreta, nõ autem uerus in- tellectus


