Druckschrift 
Hieronymi Cardani Mediolanensis Medici De Svbtilitate Libri XXI / Ab authore plus quàm mille locis illustrati, nonnullis etiam cum additionibus. Addita insuper Apologia aduersus calumniatorem, qua uis horum librorum aperitur
Entstehung
Seite
34
Einzelbild herunterladen

34 dE KLEMENTIS

eſt. Omnis igitur lux calida eſt& miſcet,& omne aſtrũ ob id calidum. G

1 uun une Dicitur aũt Saturnus frigidus tantum comparatione, quia 10 tantum miſcet ut generationẽ in hominibus iuuet, ſed impedit, uelut aqua tepi- da feruenti mixta, minus efficit calidam. Ob id ſatis magis conducit Sa turnus quàm Iupiter, quia ſata moderatiore calore indigent, qualis eſt in Saturno, non in Ioue. Non tamen moderatus eſt pro hominum pro pagatione. Omnia igitur aſtra calida, omnia elementa frigida. Rurſus cœlum neq; calidum, neq; frigidum. Decipiuntur plurimi in elementis ob calorem uiolentum aut impreſſum. Nam ex actione aſtrorum, ele- mentorum partes ad mixtionem ueniunt, fiuntq́; potentia tales, ur pi⸗ per calidum:ſed hoc eſt elementum, ſed mixtum. Ignis etiam qui la pidum colliſione accenditur, eſt caliditas aſtrorũ in corpore rarefacto. Violenta igitur caliditate mixta perfundi poſſunt, alia corrupta, urin putridis: alia potentia, ut in ſatis& ſeminibus maxime: alia impreſſa, ut in aere æſtatis tempore:alia naturali, ut in animalibus. Manifeſtum

aer uite ſau eſt igitur cur uita in montium iugis ſit perennis, ob puritatẽ aeris: non

brior. autẽè in Aethiopia, ob calorẽ: neq́; in uallibus, quia aer ſimplex eſt, ſed calidus ac mixtus eſſe poſsit. In temperata igitur regione ubi uenti orientales ſpirant, uita ſalubris ac diuturna. Sed de his aliaàs. Nunc ſo-

lum ſcire ſufficiat, quòd duæ tantum ſint qualitates, calor cœli,& hu⸗ midum elementorum: ſiccum autem& frigus horum ſunt priuationes.

Sed& de his poſterius agemus. Vtuerd ad inſtitutũ reuertar, elemen-

tum non uoco rem calidiſsimam uel frigidiſsimam, quandoquidẽ uix

ignem hũc non eam liceat reperire: ſed illud elementũ nunc dico, quod nec pabulo in- ſe elementũ. diget, nec ſpontè corrumpitur, nec uagatur, ſed certam tenet ſedem, ma ximam habens molem, eamq́; ſecundũ naturam, ac ad generationẽ pa-

ratum eſt. Cumq́; nullum horumigni cõueniat, hunc elementũ haud-

quaquam appellabimus. Mouetur autem hic, impotens uiuere abſq;

Flamma quid alimento, aeremq́; proximum adurit: hicq́; ardens flamma uocat᷑. Eſt

ſit. enim flamma nihil aliud, qᷓ; aer accenſus. Hæc autem perpetuò mouet᷑,

cur flamma E. 3 b 1. lel nunuam guie nec unquã quieſcit. Ignis enim ſubſtantia cum tenuiſsima ſit,& quod

ſeat. ſubiectũ eſt illi ſemper urat, perpetuò etiã mouetur. Ob ſubtilitatẽ igit ua quomodo en n gut b imne Lorammin 4 moeeidodt motum uerd diuidit ac ſcindit, V urit, ac in propriam cõuertit ſubſtantiã. Ergo

rlammanõ ea- flamma non cadem unquam manet, ſed perpetua generatione altera al dem manet. teri ſuccedit,& ob id moueri eam ſemper uideri neceſſarium eſt. Nam quæ genita iam eſt, aeris proximam partem inuadit, humidumq́; eius depaſcitur,& moriendo aliam nouam excitat flammã. Cum igitur hu-

cur flnaple midũ quod prius erat in flammã uertitur, aucta ex hac mutatione in im nunc aſcédat. menſum quantitate, nec poſsit quod illi ſubiectum eſt pabulum ob du ritiem pellere, neceſſariò in ſuperiorẽ partem uehementer aſcendit,& eam quæ iam ſupra ipſam erat accenſa impellit: unde fit ut ſurſum ple-

runq; magno impetu flamma feratur ac feriat. Si tamen tigna urant᷑ ſu-

3 b pernè