Druckschrift 
Hieronymi Cardani Mediolanensis Medici De Svbtilitate Libri XXI / Ab authore plus quàm mille locis illustrati, nonnullis etiam cum additionibus. Addita insuper Apologia aduersus calumniatorem, qua uis horum librorum aperitur
Entstehung
Seite
32
Einzelbild herunterladen

2. Meteororum cap.

Aether quid ſit,& ubi.

Aer frigdus eſt natura, non caliduss.

32 DE ELEMENTIS ciſsimus, quo fit ut immixtus etiã ſit: nam ſi mixtu poſſet, quare hic ignis elementum eſt. 1eeins, 7 b Hæc ſunt quæ tametſi non mihi obijciantur, obijci tamen poſſe en⸗ tio. Ergo ut ad Ariſtotelem deueniam, homo ille fuit,& in diſſectione ac ſingularibus in multis aberrauit. Quinetiã illo poſteriores& Theo- phraſtus& Galenus plura perperãm ſcripſere: itaq ſi licuit illi Plato- nem ob ueritatem relinquere, cur etiam ob eandem illum nobis deſere- re non licebit? Propoſitiones quaſdam conatus eſt generales aſtruere, quas experimentum falſas eſſe docet: ut, quòd nullum animal beneo- leat, quodq́; graue non poſsit utrinq; prominere, atque ideo terra non ex utraq; parte aquis promineat, quæ tamen experimento falſa eſſe de-

rehenduntur. Itaque ſi inter mille propoſitiones in duabus auttribus

aberraſſe illum fateamur, haud rem homine indignam etiam ſapientiſ- ſimo ſeciſſe illum dicemus. Nam& ab Auerroe ipſo in paucis deſeri⸗

tur, in nonnullis coarguitur, in pluribus uerò ſenſu tranſpoſito deſen-

ditur. Hoc autem uerè eſt etiam ipſum confutare, tueri. Sed neq; in hoc diſſentimus ab Ariſtotele: nam in concauo orbis Lunæ, nec ignem eſſe uult, nec rem calidiſsimã. Quod ad regionẽ aeris attinet, palam eſt illam eſſe frigidiſsimã: quia ut oſtendemus, omnia elementa talia ſunt. Nam quod de uaporibus dicitur,& uocata antiſpaſi, fabulę ſimilius eſt quàm hiſtoriæ rei naturalis. Quamobrem ſi ignis in cõcauo Lunæ po- natur, ac ocyſsimè ibi circumuolui, erit hic frigidiſsimus. Ergo nos il- lud oppugnamus, non experimentũ deſerimus. Quippe luce manife- ſtius eſt aerem illic eſſe frigidiſsimũ, tum uerò magis eum quiin conca- uo Lunæ eſt: ſed temperatur propinquitate ſiderum,& maximè Lunę. Et quanquã Luna tantũ uni parti paruæ è directo ſit, quia tamen totum miſcetur ſimul ac tenuiſsimę eſt ſubſtantiæ, ideo aer ille eſt temperatiſ- ſimus, idem etiam puriſsimus ac limpidiſsimus, ac totus ſyncerus: qua de cauſa æthera ipſum antiqui,& rectè, imò& philoſophus ipſe quan- doq; appellauit. Congruit hic belliſsimè loco ac cœli naturæ, ut qui te- nuitate& qualitatis temperamento ferme ſit ſimilis. Neque enim æther ideò temperatus eſt, quia æqualiter cõmixtus ex calido& frigido, ſed quia utriuſq; ſit expers qualitatis. Similiter nec ſiccus dici poteſt, quia fluit: nec humidus, quia non madefacit: ſed purus, ut dixi, aclimpidus, atq; hic ad generat onem aptiſsimus, de quo inferius dicemus. Qudd uerd aer calidiſsimus ſit, hoc nullum experimentum docet, nulla ratio cogit, imò ſponte quidem frigidiſsimus: atq; hęc omnia ex- perimentis quidem conſentiunt. Chimærica illa Ariſtotelicorum, ne illum accuſare uidear, cõmenta in inex plicabiles quæſtiones, quæ ad- huc ſub iudice ſunt, terminãtur. Itaq; melius eſt paucis immutatis tue- ri ueritatem atque experimenta ipſa, quàm in perpetuum cumillis nu- gantes de rerum natura nihil ſcire. Quis enim niſi amens audiat diſſe- rentem atque affirmantem, aerem eſſe calidum in extremo ac ſummo,

deinde

s eſſet, talis eſſe non c