ationecnn, a.
Porum au arbores&e zemotu pr letali dicen⸗ malibug fit. d lummam actumſit& uerd eatra- t generum pria: quæ- uædamue- ero& quæ- as, leuitas: rities, mol⸗ picuitas, ſi ur, ut gene „cõcoctio, aumeraui⸗
pluraeſſe
ne, bundeè D
ſed quanta um genus, gnitionem nentione m, atur. Artiũ nex his eti⸗ ti afferunt. duer umſtit, e, tum arts. lis grauibi 1r fian b1Il 0⸗
LIBER PRIMVS.
A cùm nihil prorſus dum corrumpitur pereat. Nam màlum putreſcit,&
in uermes tranſit:& ligna dum uruntur, in cineres:& aqua in uapores calore ignis aut ſolis, uel fumum, permutatur. Eſt autem uapor& fu- mus aliquid: nam& hominem ſuffocat,& ſi colligatur, denuò tranſit in guttas aquæ. Manifeſtum eſt igitur, aliquid eſſe in rerum natura ſub
forma latitans, quod nec per generationem ſit, nec corruptione ipſa in⸗ terit: atqʒ hoc ipſum ut primũ quoddam,& quod multis ſubijcitur for
mis, materiam primam uocare ſolemus ingenitam,& nunquam interi- turam. Manet autẽ atq; eſt: quod enim manet, eſt. Materia igitur actu eſt talis qualem deſcripſimus: uerùm formis comparata, potentia eſt: illas enim ſuſcipere poteſt. Ad formam igitur comparata materia, po- tentia eſt, in ſeipſa uerò actu. Quemadmodũ fœtus cum nondum per- fectus eſt, infans potẽtia eſt, ſed talis qualis fœtus actu eſt: eſt enim hoc quidem ſic delineatum cõmixtum, ac tale quale uidetur. Cum autẽ ad formã infantis comparatur, potentia eſſe dicitur: nam ſi actu eſſet, eſſet infans iam, non autem fœtus. Materia igitur prima actu eſt, atq; ut ita
dicam, imminuto: ad formas comparata, potentia eſt: nam niſi potentia
ad illas eſſet, eas nunq́; ſuſciperet: neq; enim ex lapide homo fit, quia la pis ad hominis formam ſiſcipiendam potentiam non habet. Comple- xa uerò à forma cui tunc ſubiacet, actum conſequitur perfectiorem, nõ tamen perfectum: actus enim perfectus eſt, qui potentia omnino caret.
8 Dicemus igitur ficus materiam per ſe conſideratam actu eſſe, ſed tenui
admodum: utuerò ad alienas formas comparatur, potentia quidem ad illas: ut autẽ propriæ ficus formæ ſubiacet, actu conſiſtere. Sed nec ma- teria prima omnibus eſt ſpoliata rebus: cum enim, ut dixi, neq; ex pu/ gillo paleæ, ferri pugillus ob materiæ paucitatem, nec rurſus ex ferri pu gillo, paleæ pugillus ob illius redundantiã, ſequitur ut materia prima quantitatem quandam retineat, quam indefinitã uocamus. Nanq; non ſibi certos deſcribit limites, cum moddò ſub forma maius cõplendo ſpa- cium, modo minus latitet. Nam ſi ex terra ignis fiat, ampliorẽ occupat locum: quare materia illa prior quæ minori ſubijciebatur quantitati, mutatione formæ maiorem locum impleuit. Circunſcriptos tamen ha bet limites magnitudinis ac paruitatis, intra quos ceu quidam Proteus infinitos magnitudinis terminos ſubit. Cumq́; hæc quãtitatis certa de- terminatio illi actu inhęreat, quid mirum eſt ipſam materiam primam, propter quam magnitudo ipſa eſt cõſtituta, actu eſſe ac ſubſiſtere? Ob ſcurius hæc quidem ab alijs dicta ſunt, non ſolum ob rei ipſius ſubtili- tatem, ſed quod pleriq; dum quæ non perfectè aſſequebantur, ſcribere uellent, ſermonibus non tantum obſcuris, ſed etiam ambiguis tracta- tionem ipſam inuoluunt. Porrò ad materiæ ſcientiam imò eſſentiã ſe- quitur, ut cum formas ipſas aduenientes impedimus, prior remaneat: atq; eo modo aqua frigida in ſanguineis temperantiam conſeruat, bi- lis prohibendo generationẽ. Etenim cum neceſſe ſit materiã primam b 2 3
Materiam pri- mam aclu eſſe,
Materiam pri- mam quantita= tem quandam retinere.


