——— ͦ—õ——282—öͤöͤͤöͤͤſZZöZö—ö—öoööö“
6 DE DRINCIPIIS RERVM
ſemper ſub aliqua iacere forma, ſi ſubſequens impediatur arte uel caſuu, G
ſtrundi priorem formam manere neceſſe eſt. Inde igitur tota præſeruandi me- eee eude thodus ortum habuit. Similiter& in tranſimu tationibus par materiæ quantitas requirenda fuit, cum maior aut minor opportuna eſſe non
poſsit. Atq; ea ratione ex conſimilibus conſimilia magis fiũt, quàm ex diſsimilibus. Rurſus rari ac denſi ratio àmateriæ multitudine aut pau
citate ſumpta eſt: uerum de his inferius dicemus. Cùm itaq; materia ab
vacuum non initio tota fuiſſet, impleſſetq́; hoc concauum orbis, nec poſſet finiri, ua- cſſe cuum eſſe nõ poterat:nam uacuo aucto, materiã tolli neceſſe erat. Mul- ua etiam erant quæ uacuum eſſe non poſſe demõſtrabant, etſi Heron in ſpiritualibus illud eſſe oſtendere nitatur: uerum non eſt ſapientis, om-
nia abſurda refellere: nec noſtri multò minus inſtituti, quæ ab euiden-
tibus rationibus poſſunt demonſtrari, obſcurioribus argumentis pro
ſequi. Quòd igitur uacuum non ſit, folles oſtendunt occluſi, qui ſi ni-
mium diſtendantur ac uiolenter, frangũtur: nam locus capacior factus
cum nec atre impleri poſsit, tantã tenuitatem non admittente, nec ua-
cuum dari queat, ſupereſt tertiũ ut folles ipſi diſrumpantur. Huius igi-
Tucemamira- tur uacui neceſsitate aqua aſcendit dum per canalem ſugimus: pronaq; bin. deſcendit hauriẽs ſitulam ex urceolo. Hęc aũt infrà demonſtrabuntur. — Hac ratione lucerna mirabilis excogitata eſt, turris for
ma undequaq; concluſa, ſoloq́; foramine D contenta, per quod oleu ipſum infunditur, donec tota impleatur. Soli da eſt ex ſtanno, cumq́; conuertitur ut nunc iacet, oleũ ef- fundi perꝰ nõ poteſt. Nam ſi effunderetur, quod eſt inc, deſcẽderet grauis& uacui ratione ad o:& quod eſſet inB, ad o:& quod eſſet inaà, ad B: igitur uacuum in Arelinque- retur. Ne igitur uacuum in& relinquatur, manet: quare eti y am in B oleum& in c& in D:nihil ergo effunditur. Sed quonam pacto igitur dum accenſo ellychnio in F oleum conſumitur, per E canalem ex ipſo D exire poteſt, itaq́; ad uacui rationẽ rurſus per- uenire uidetur neceſſariũ? Siue enim trahatur caloris ui, ſeu ſpontè de- ſcendat oleum, quantum ad uacui rationem attinet, nihil intereſſeuide
tur. Attamen experimentum edocet, ardere quidem lucernã,& ſic ſen-
— ſim uacuã reddi:ſpontè autem oleum nequaquã deſcendere. Cauſa igi- tur eſt, quòodignis calefaciendo rarius ac tenuius efficit oleum: id rari- us factum intumeſcit,& per D foramen exuberat, leuiſsimaq́; eius pars interim aſcendit ad ſummum lucernæ, ubi A ſcripſimus: quæ cum mul to acre referta ſit, locum aẽre complet, ac ſic ſenſim augetur, dum oleum effunditur. Quamobrem& illud diligenter cauere neceſſarium eſt, ne canalis D E F, iuſto breuior ſit, aut ellychnium in ꝶ maius: nam utroq́; modo oleũ nimio calore celerius intumeſcit, adeò ut effundatur. Hac ratione excogitarunt Athenienſes lucernã ante Mineruæ ſimulacrũ, quæ toto anno arderet. Nam A B C D ſpacium auctum erat iuxta mul- b b titudinem
Lucerna toto anno ardens.


