—yy—
VIII
sumus, cum alumnis nostris vehementer laetemur et Regi Optimo grates maximas habeamus, quod in omne posterum tempus hunc diem nobis Portae natalem quotannis festis modis agendum concessit, quo inter verni temporis suavissimi iucunditates cum alumnis nostris in horto schola- stico tempus postmeridianum sub divo hilariter agere quasi in almae matris gremio licebit, ab- rogatis illis Calendarum Novembrium sollemnibus, quihus propter tristem plerumque coeli ter- raeque faciem lucisque diurnae brevitatem intra domus parietes inclusis communibus gaudiis minus frui permittebatur. Ergo novum saeculum faustis ominibus vel ideo excipimus, quod laetiora nobis fert in omne tempus sollemnia Portae natalitia.
Ceterum in his scholae nostrae sacris saecnlaribus instituendis cum Optimi Regis summam elementiam, tum insignem virorum illustrissimorum summeque reverendorum, quos cum totius imperii, tum huius provinciae rei sacrae et scholasticae omni praefecit, liberalitatem et benevo- lentiam meritis laudibus efferre debemus, quod impensis largissime erogatis ad ea tali ratione celebranda, quae vel florente rerum statu superiora saecula multum antecedente, vel huius scholae copiis et celebritate, vel ipsorum nomine ac loco satis digna haberi posset, summa cum cura et diligentia id spectarunt, ut cum sacris ritibus et cerimoniis satisfieret et bonarum artium quoque muneribus locus esset, tum animorum hilaritati his Jaetis sollemnibus convenienti prospi- ceretur, ut in festissima hominum frequentia Matris Almae benignitate omnibus vel hospitibus, vel praeceptoribus et rerum administrationi praefectis, vel alumnis quos sinu fovet, vel etiam ipsis famulis et administris comprobata, omnium animi gratissimam horum dierum memoriam in perpetuum servarent.
Commentarios quoque, quibus editis hacc schola quotannis natalis sui sollemnia indicere et ad ea celebranda omnes, quicumque rebus ipsius favent, invitare solet, sacris saecularibus in- dicendis paulo pleniores exhibere placuit, ut recentiori huius scholae historiae cum picta eius imagine a nobis editae collegarum quoque omnium commentarioli ex ipsorum studiis depromti praemitterentur, quo omnium virorum qui hoc saeculi in alterum transeuntis tempore coniunctis studiis in iuventute Portensi erudienda elaborarunt, vel ingenii vel diligentiae monumenta in unum quasi conflata ad omnem posteritatis memoriam exstarent. Qui variorum commentarii, laetam et argumentorum et ipsius sermonis varietatem referentes, si nec paginarum perpetuitate inter se connexi sunt, nec ipsam speciem et typorum formam aequabilem prae se ferunt, quod cum plures simul typis mandarentur, aliter fieri non potuit, ipsius collegii uno quasi corpore coniuncti varietatem in singulis membris exprimere videntur.
Scribebam in Museo Portensi d. Iv. Maii a. MpDCCCXILIII.
C. Kirchner.
————Q————ÿö——y nmn-
—’’.


