*( 5 1
proponitur, bond nobis ſit an mala, fit, ut illa omnium affectuum primus ſit habendus; quique contrario prorſus deſtituitur, quĩa ubi objectum ſenſibus perceptum nihil in ſe habet rari aut inſoliti, aut obſcuri, eodem nullatenus percellimur, ſed illud indiſerimi- natim, citraque animæ commotionem conſideramus. Confer Carteſium de paſſionibus animæ part. 2. artic. 53. p. 27. 2. quat enus viget. Toties accidit, quoties occurrit objectum aliquod novum, rarum ac obſcurum,& quidem ita viget, ut etiam allarum paſſio-
num efficaciam imitetur; imo interdum adeo invaleſcat, ut for-
tius, quam illæ, corpus noſtrum invadat,& vim ſuam in illud mul- to illis potentius exerceat. Quod ex eo potiſiimum(judicante Antonio le Grand. p.,/ 5 3. Inſtit. Philoſ. ex Carteſii libello de paſſionibus animæ p. 39.&& alibi.) provenit, quod novitas, ex qua oritur, mo- tus pariat omnium promptiſſimos, atque totum ſuum robur ab initio habentes. Dubium autem eſſe non poteſt, quin hujusmo- di motus longe iis validiores ſint, qui ab initio imbecilles, per gra- dus augentur,& vim ſuam non niſi pedetentim acquirant; cum
conſtet tales motus levi labore averti& ſiſti poſſe. Subitanea ve-
ro rei novæ occupatio talem averſionem non patitur, cum vix dis- cernatur,& quaſi momento ſe menti noſtræ inſinuet. Præterea
quoque dum viget admiratio, cauſa eſt dele Ctationis, aᷣ τ mμ-
9a ein, 2 78 Havudgeur, 79 de Ga 7. Et diſcere&& adumrari Jucundum eit plerumque. Ariſtoteles 1. Rhet. cap. 11. quod quidem alicui forte dubium videri poteſt, qui fiat ut admiratio ſit delecta- tionis cauſa, cum tamen conjuncta ſit cum ignorantia. Huic du- bio iterum ſatisfecit Thomas part. 1. Q. 32-art. g. ideo admiratio eſt cauſa delectationis, in quantum habet adjunctam ſpem conſe- quendi cognitionem ejus, quod ſcire deſiderat;& propter hoc omnia admirabilia ſunt delectabilia: ſicut quæ ſunt rara& omnes repræſentationes rerum etiam quæ in ſe non ſunt delectabiles. Gaudet enim anima collatione unius ad alterum, quia conferre unum alteri eſt proprius& connaturalis actus rationis, ut philoſo- Phus dicit in Poëtica 2.& propter hoc etiam liberari à magnis pe- riculis magis eſt delectabile, quia eſt admirabile, ut dicitur in 1. Rhet. 3. quatenus deſinit, nimirum inſigni aliqua facta mutatio- ne in
——— vͤx


