—
208(16 6
autem ſine dubio erunt, quod ſit ſubitanea commotio ſeil. ſpiri- tuum, quĩi à novi objecti impreſſione ſubito commoventur, ma- gnaque vi determinantur, partim in eam ſenſorii partem, ubi ſi- mulacrum objecti noviter depictum eſt; partim in muſculos eos,
ui inſerviunt retinendis ſenſuum externorum organis in eodem lonein quo ſunt, ut objectum clarius percipiatur. Huc accedit,
uod poſt commotionem feratur in attentam conſiderationem; & primo quidem animum tenet ſuſpenſum neque audet in præ- ſenti judicium ferre de eo, cujus admiratione tenetur, quia ſen- tentiæ ſuæ defectum& errorem timet. ab Ariſt. 1. Met. 2. enim conjungitur: d bauudgen ag, pev, admirari& dubitare. Dein- de vero inquirit& indagat vel cauſam, quam hactenus ignorave- rat; vel quomodo effectus aliquis cum hac caufa cohæreat. 8 7 bOac, d, dvcin a.9◻eφ v.&ρ ε⁹ 15 ανιμ⁵ας ον σ deun—. Nam in admiratione cupiditas eſt diſcendi: quare ad- mirabile excitat cupiditatem Rhet. 1.1I. p. m. 677.
XXIV. CausAM EFEFICIENTEM ex ſuperioribus præſuppo- fitis ponimus partim objecti impreſſionem; partim ipſam ani- mam. Quomodo priori modo per objecti impreſſionem aliqua ſenſatio itemque ſpirituum motus fieri poſſit, ſupra vidimus: id vero ulterius patet exemplo, quod loco citato Charlotonus affert. Si quis manum cito extenderet in oculos noſtros, tanquam nos verberaturus; quamvis ſciamus eum nobis amicum,& non niſi joco id facere, abſtenturumque ab omni malo nobis inferendo: Vix poſſumus tamen nos ab illis claudendis continere: Indicio apertiſſimo, oculos non animæ noſtaæ opera claudi; cum id fiat citra hujus imperium: fed quod machina noſtri corporis ſic com- poſita ſit, ut ſubitanea extenſio illius manus in oculos noſtros ta- Iem ĩmpreſſionem in cerebro efficiat, quæ ex ſe ſufficit ad impel- lendos ſpiritus in eos mnuſculos, qui deprimendis palpebris inſer- viunt. Quemadmodum igitur in hoc exemplo Spiritus anima- les libere poſſunt moveri, imo moventur per impreſſionem obje⸗ cti, ut ſe determinent ad deprimendas palpebras: ſic quoque non improbabile videtur, per novi ac inſoliti objecti impreſſionem ſu- bitaneam illam mentis commotionem& ſpirituum animalium
agita-
7


