Druckschrift 
Jo. Andr. Schmidt Prof. Publ. Otivm negotiosvm Jenense
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6(15 5

ctu contempletur. Hic tamen adhuc dubium videtur, an obje- ctum recte conſtituamus tem novam, inſolitam atque obſcuram; cum Chriſtus, dum in hac terra viveret, ſubinde admiratione de- fixus hæſiſſe legatur in Hiſtoria Evangelica& præſertim quando Centurionis fidem miratus erat; Chriſto autem nihil novum, oc- cultum aut inſperatum accidere poſſe. Sed reſpondemus cum Thoma 3. part. quæſt. 1 5. artic.§. licet Chriſto ſecundum alios mo- dos multiplicis ſcientiæ, quam habebat, non potuerit eſſe aliquid novum, potuiſſe tamen eſſe ſecundum ſcientiam experimenta- lem, qua id, quod jam ipſi alioqui erat notum experimento com- periebat, atque hoë pacto fuiſſe in eo admirationem. Quem af- fectum ob id petiſſimum Chriſtus aſſumſit, ut nobis mirandum eſſe ſignificaret, quod etiam ipſe admirabatur. Et id propter for-

te audiri non merebuntur Mauichai, qui ut teſtis eſt Auguſtinus,

contendebant, Chriſtum ut hominem non niſi improprie dici poſſe aliquid admiratum fuiſſe, quod admiratio, de rebus inſpe- ratis naſci ſolita; animum quaſi perturbatum arguat, ſimul pec- catum præſupponat, unde perturbari mentem contingat. Hos vero pluribus Venerandis Theologis dijudicandos relinquimus. XXIII. Formam admirationis dicimus eſſe animi motio- nem. Ubi non tantum intelligimus primi generis perceptionem aut commotionem à nobis ſupra indigitatam, quæque cum omni cognitione concurrit,& nihil aliud eſt, quam cognitio& intelle- ctio; ſed præterillam, peculiarem quandam ac durantem muta- tionem& commotionem in anima productam, quippe cui gene- ralis affectionum animi definitio allata convenit, quod nimirum & ipſa ſit: perceptio quædam ſeu ſenſatio ſeu commotio, quæ ad animam ſpeciaſius referri debet, quæque per Spirituum& ſangui- nis motum aliquem(Nam omnem mutationem à corde& ſan- guine cum Carteſio loco citato art. 71. excludere velle, ne quidem propriis illius principiis conforme videtur) excitatur, conſerva- tur& corroboratur. Cum autem hæc motio non dicat formam propriam, ſed communem aliis quoque paſſionibus, commotio- nibus perceptionibusque animi; ſubjungendæ erunt quædam- differentiæ illam reſtringentes, à reliquisque diſtinguentes. autem