8 n—
V
,20(7
vientis animæ ſenſitivæ præſupponit conditionem inſtrumenti deſervientis animæ vegetativæ juxta Ariſtotelem 2. de anima. Cum igitur Spiritus& calor non deſerviunt primæ animæ, niſi quate- nus in corde eſt perfectus& elaboratus, non poteſt etiam deſervi- re aut ſenſui aut appetitioni, niſi ſimiliter habeat à corde ulti- mum eſſe. Hisce Spiritibus anima pro lubitu utitur,& median- tibus illis omnem exercet energiam, determinate movendo& im- pellendo illos in nervos, muſculos aliasque corporis partes, qua- rum motus ad producendum effectum, qui huic voluntati reſpon- det, maxime inſerviunt. Sic cum volumus mentem noſtram at- tentiori cujusvis objecti ſingularis contemplationi, per aliquot temporis momenta infigere, hæc ipſa voluntas, ad Spiritus in iſti- us objecti ideam convertendos, continuoque retinendos ſufficit. Pari quoque jure hi ipſi Spiritus animales à variis objectorum im- preſſionibus flecti ac moveri poſſunt. Probabile enim videtur varias illas impreſſiones, quæ mediantibus nervis ſenſoriis cerebro ſeu ſenſorio communi inuruntur ab externis objectis ſufficere, ut ad excitandas ſenſationes varias in anima; ita& ad concitandos conſimiles ſpirituum motus; idque citra imperium animæ ſupe- rioris; eoque modo, ut ipſi in hos vel illos è nervis& muſculis, Potius, quam in alios influant, partesque eas, quibus illi inſerun- tur, moveant. XII. His præmiſſis atque ſuppoſitis jam propius accedimus ad naturam admirationis,& 1. dicimus Admirationis Su]CTUM Qsop eſſe hominem. Eihæc paſſio ineſt non communi anima- leitatis(ut ſcholaſticorum loquendi morem imitati moderno- rum aliqui loquuntur) reſpectu, ſed peculiari. Illius enim eſt proprium, aliquod novum, inſolitum& obſcurum, percipere, at- tenta conſideratione ſpeculari, intelligere, conſequentia cum pri- mis conjungere& quæ ſunt alia. In bruta vero illa non cadit. Dicitur equidem in germanico, du ſieheft das Ding an als wie eine Kuh ein neu Thor. Qnibus verbis& ipſis videtur aliqua tribui ad- miratio. Sed admirationis indolem penitius perſpicientem inve- nimus, illam oriri ex ignorantia, quæ tamen conjunòèta eſt cum cupiditate ſciendi. At vero talis ignorantia, quæ ſcientiæ vel cu-
pidi-


