85)5 da; quiequid aliàs, ſi Ariſtotelicorum veſtigia legere voluiſſa- mus, in illa deſiderari poſſet.
x. Dirvidunt autem hi eas in actiones& paſſiones: illæ à voluntate dependent& partim terminantur in ipſa anima, partim in corpus. Hæ ſunt quælibet perceptionum cognitionumque ſpecies, quæque partim ab anima emanant,& in eadem recipiun- tur; partim autem rerum ideis ſenſorio forinſecus impreſſis pro- dusuntur, hoc tamen fervato diſerimine, quod earum quædam ad objecta externa præcipue referri deſiderent; aliæ ad corpus no- ſtrum;& aliæ ad animam ipſam, quæ illarum effectus quaſi ſen- tit. Primi generis perceptiones nihil aliud funt, quam cognitio- nes& intellectiones. Intellectio enim eſt paſſio. Inselligimus autem hic intellectum ratione operationis compoſitum cum ſen- tiente facultate; cum enim in ſenſu paſſio dicatur, quando reci- pit dρασ‿d, etiam in intellectu paſſio eſt, quando recipit à ſenſu phantaſmata,& quando recipit ſpecies intelligibiles. Ac ſicut a- lias ubique in natura aliud eſt agens, aliud patiens, patiens vero propter materiam,(proprie vel analogice ſic dictam) paſſibile eſt: ita etiam propter ſenſus commercium& compoſitionem, tan- quam propter materiam fit intellectus patiens, inque eo paſſio vel perceptio; hæc tamen paſſio eſt perfe tiva, h. e. ad perfectiorem ſtatum tendens, pihilque læſionis vel mutationis corruptivæ adfe-
rens. Tertium genus perceptionum,(ſecundum enim non cu-
ramus) continet illas, quæ non tantum nudam perceptionem, imaginationem& intellectionem indicant, ſed præterea etiam pe- culiarem quendam affectum, mutationem aut commotionem in anima producunt.
Xl. Et hæ paſſones animi in genere ab illis definiuntur, quod ſint perceptiones quædam ſive ſenſationes, commot ionesq́; animæ, quæ
ad ipſam ſpecialius debent referri; quæque per ſpirituum& ſanguinis
motum aliquem excitantur, conſervantur dS corroborantur. In qua definitione inter alia indicatur, inſtrumentum per cujus affectio- nem anima afficitur eſſe ſpiritus,& quidem tales, qui in corde
ſummum perfectionis gradum attigerunt: ſicuti enim anima ſen- ſitiva præſupponit vegetativam, ita conditio inſtrumenti deſer-
vien-


