at- n. llt
Kot, Ralio erta⸗ epal. maci faci. quæ tur.
jus
da⸗ con- phis ano. antig katis dores fectu nter. retur dem ker⸗ 14-
6(5
venerari ac fuſpicere. Sic Cic. Acad. Diodorum& admiror& di- ligo h. e. veneror ac magni facio. Curtius 4, 6, 26. Alexander virtutis in hoſte mirator h. e. venerator, æſtimator. conf. Nep. 10, 2,3,1,,3,1. Cic. II. de off§.z6. Erat igitur ex tribus, quæ ad gloriam ertinent hoc tertium, ut cum admiratione hominum, honore ab iis digni judicemur. Non in his ultimis ſignificationibus, ſed primãà hic loci intellectum volumus admirationis vocabulum.
VIII. Dari autem talem affectum in nobis, nemo forſan, ni- Ktratione deſtitutus, negabit. Quis enim usque ec tardus,& he- bes& demiſſus in terram eſt, ut ad nova ac inſolita non erigatur ac tota mente conſurgat? præſertim ubi novum aliquod è cœlo miraculum fulſit. Si rarus& inſolitæ figuræ ignis apparuit, ne- mo non ſeire, quid ſit, cupit:& oblitus aliorum, de adventitio quærit: ignarus utrum debeat mirari an timere. Sciſcitantur itaque& cognoſcere volunt prodiguum ſit, an ſidus Sen. quæſt. nat. ,I. Quoties in foro ludio aliquis aut agyrta, rem miram, nec viſam populo, incœptat, brachia ferro trajicit, venenum ſecurus haurit, lumbricos tricipites è novacula ſuſpendit; alius fumos ignesque ore eructat; alius mira manuum agilitate præſtigias o- culis facit; ſtamus attoniti& dubitamus, an Dii in terras migra- verint, an homines Di facti ſint. Cum Dodona loquitur, cum anus parturit, ſtatuæ plorant, ſanguine rubet Sol, arbores ambu- lant, equa leporem gignit, cum armatæ acies in nubibus concur- runt, ad tantarum rerum conſpectum accurrimus omnes. Conf. eleganter de his diſſerentem Barlæum loc. cit. pag.m. 97.
IX. Quid vero ſit, quomodo oriatur, eirca quæ proprie ver- ſetur& in quo tandem iterum deſinat, prolixioris nunc erit disqui- ſitionis. Quam ut feliciter abſolvere queamus, conſultum du- ximus, quædam in genere de animæ noſtræ actibus præmittere. Ini autem à variis varie ac diverſimode diſpeſcuntur; quod, ſi noſtri operis ac inſtituti ratio ferret, haud difficulter oſtendere
oſſemus. Nobis, quoniam h. I. perinde eſt, placet diviſionem functionum ſeu operationum animæ, quam modernorum non- nulli exhibent, proponere; non quaſi eam penitus& ex aſſe ap- probare ſedeat, ſed quod inſtituto noſii ſatis videatur Sn. 3 a;


