Teil eines Werkes 
[Band 1] (1787) Caroli Linnaei Philosophia Botanica, in qua explicantur fundamenta botanica. Hauptbd
Einzelbild herunterladen

sed nt,

am

Hus m, unt ns, nen hæc

Ra

* transmittebat, diu sancte præstitit; ultimo anno 1738 quo apud Royenum botanicæ Professorem vixerat Linnæus, quod erat quarto anno(non enim socer plures quam tres concesserat annos& hoc quidem nutu sponsæ) sibi utilem absentiam Linnæi judicavit esse amicus ingratus, Linnæi enim recommendatione facdus fuerat Professor, mox Linnæum non reversurum in patriam demonstrabat, sponsam Linnæi ambiebat, fere obtinuit, intervenisset alius fallaciam qui prodidit: punitus& ipse fuit postea mille fatis adversis. Hoc novo gravissino momento propulsus Linnæus, derelicta Hollandia, Parisios petiit; hic cognitis Botanicis hujus temporis, præsertim Bernardo Jussiæo, quem stupendum virum appellabat, perlustratis herbariis Tour- nefortii& Vaillantii, verificatis orchidibus ultimi, nam ver- nalis vigebat tempestas, absque mora, citato itinere, Stockol- miam salutavit. Miratus ab omnibus in Hollandia, Gallia, Anglia, bona mente credidit reducem in patriam eodem favore, similique fama excepturum; ast stupore magno frigide salutatus fuit a concivibus: redibat sanus sed pauper; puella illum ama- bat, sed paupertas socerum fatigabat. Sedem fixit Holmiæ, irri- sus ab omnibus ob botanicam, nullus dixit cum grata mente, quot insomnes noctes& laboriosas horas transegerat, quam vero a Siegesbekio erat annihilatus, omnes uno ore, accla- mabant. Non erat qui vel servum Linnæo curandum offere- bat: medicus erat, in omnibus partibus scientiæ versatus, sed medici famam maximi ingenii futuram invidentes, nihil

nisi herboristam pauperem agnoscebant; ubique Linnæum tan-

11

quam col! ectorem ee pingebant. Sic tra nsegit vitam,

quocumque potuit modo, tamen honeste; incepit praxim exer- cere valde lente, 180 brevi fata cessarunt adversa,& post diuturnas nebulas phœbus emersit: ad primates accersitus, celsere omnia secunde, nullus æger sanabatur, Linnæo non

presente, pecunias accepit: ab hora quarta matutina in seram