Teil eines Werkes 
[Band 1] (1787) Caroli Linnaei Philosophia Botanica, in qua explicantur fundamenta botanica. Hauptbd
Einzelbild herunterladen

xij vesperam ægros adibat, noctes apud ægros consumebat, tunc dicebat heu! dat Esculapius bona omnia, flora vero solos Siegesbeckios. Tunc firma mente interdixit floram, quot collegerat adversaria numerosissima, æterno pulvere sepelienda millies decrevit, sed aliter statuerant meliora fata: in aula regia magnates erant plurimi scientiæ naturalis amasii, qui Linnæum cognoscentes, mirati, non judicaverunt sicut medici: inter hos eminebat Magnificus Tessin, curiæ Marescalius, in mineralogia& zoologia peritus; inter hos Clariss. de Geers, entomologiæ totus deditus; hi Linnæum bona mente tam solide laudarunt apud magnates& regem, ut mox primarius medicus classis navalis constitutus fuit: paulo post in conventu civlum Botanicus regius, ut publice, in regia sede Stockolmiæ, Botanicen doceret, cum stipendio annuo declaratus fuit. Tunc vir summus maledictiones quam sæpe sæpius contra floram vomerat negligens, iterum incepit amare plantas; eodem tempore sponsam adiit, tune quinquennem, tunc vere dignus thalamum intravit sponsæ& uxoris: socer tamen pe- cunsis delectatus nec generi facile concessit, sed nec opus habebat, dicens: quid ad me! qui à me generetur habebit. Mansit Stockolmiæ Linnzus ab anno 1738 ad annum 1741, Hoc tempore Botanicam docebat, Collegium mineralogiæ instituit, musæi Tesseniani descpigtionem exaravit, regi& reginæ, commendatione ministri Tesfin Carus, historiæ naturalis amo- rem reginæ Ulricæ tali modo excitavit, utfferenissima pauco- rum annorum spatio, stupendam collectionem animalium, qua- drupedum, avium, insectorum, conchylium in palatio dicto Drottningsholn, collegerit, quorum omnium postea Linnæus descriptionem dedit, cum titulis musæorum principis& reginæ. Bodem fere tempore, Stockolmiæ constituta est Academia, & quod probat quanto favore ab omnibus erat tunc acceptus, primus hujus præses fuit constitutus.

40 Dol fim obtin eto, prop tig vegl tradi tum dit Mit

Vari.