AD VERAM PHVSICAM. Lror. I. 15
ce in duplicata ratione distantiæ AE ad distantiam AB. Theorema hoc universaliter demonstravimus, quæcun- que sit Qualitatis natura, modo secundum rectas lineas a- gat; atque hinc sequitur luminis, caloris, frigoris„ odo- rum,& istiufmodi qualitatum intensiones esse reciproce ut quadrata distantiarum à puncto unde procedant. Hinc etiam comparari inter se possunt actiones Solis in diver- Ios Planetas, sed hæc non sunt præsentis instituti.
Post notas virium rationes in datis conditionibus seu sup-
positionibus, conferendœ sunt rationes illæ cum naturæ
henomenis, ut innotescat quænam virium conditiones meu corporum generibus competant. Verum ut hoc flat„ plurima in subsidium advocanda sunt experimenta, qualia scilicet tertiæ sectæ Philosophi nobis tradiderunt: haud sine cautela tamen illa adhibenda sunt, quæ non ni- si à THeorista aliquo ad suam probandam hypothesin ad- ducuntur; novimus enim hoc hominum genus, quam im- 1— 1 suis faveant Theoriis, quam vellent esse veras, quam acile vel alios decipiant, vel seipsos in experimentis per- ficiendis decipi patiantur; quæ autem ab omnibus affe- runtur, quæ quotiescunque tentata succedunt, ea tan- quam indubitata principiorum seu axiomatum loco habe- bimus, simplicissimis tamen& monstratu facillimis plus est fidendum, quam magis compositis& exploratu diffici- lioribus.
Denique, Academici, cum antiquis Atomistis,& no- vœ philosophiæ sectatoribus, experiemur, quæ& qualia phæenomena per materiam& motum„& notas atque sta- Dilitas Mechanice leges explicari possunt.
Ut vero tutius in hoc negotio progrediamur,& quan- tum possumus erroris periculum evitemus, sequentes regu- las nobismet observandas proponimus. Primo, secundum Geometrarum methodum Definitiones ad rerum notitiam necessariæ ponendæœ sunt: Nolim tamen ut aà me exspectetis definitiones Logicas ex genere& differentia constantes, vel eas quæ intimam rei definitæ essentiam& ultimam causam ꝓrodant: Has aliis disputandas relinquo. Ut ingenue fa-
tear


