16 INTRODU CTET6E
tear ignorantiam, me latent intimæ rerum naturæ& causæ; quicquid mihi de corporibus eorumque actionibus comper- tum est, illud vel à sensibus hausi, vel ex aliqua eorum pro- prietate mihi per sensus notà, deduxi. Sufficiat ergo, si loco istiusmodi definitionis(quam afferunt Logici) descri- ptionem adhibeamus; qua scilicet res descripta clare& di- sincte concipiatur,& ab omni alia discernatur. Res igitur per proprietates definiemus, unam aliquam simplicem assu- mendo, vel etiam plures, quas experientiâà rebus ipsis com- petere certissime novimus, atque ex illis, alias earundem proprietates methodo geometrica deducemus. Contra hanc regulam peccant plerique Philosophiæ novæ magistri, qui res definiunt non quidem per proprietates rebus ipsis certo competentes, sed per essentias& naturas quas inesse rebus supponunt. Supponunt quidem, at minime interim con- stat an quales illi definiunt naturas rebus ipsis revera insint, e. 9. Cartesiani dicunt fluidum esse, cujus partes in conti- nuo motu versantur; verum nec sensu, nec experientiâ, nec ratione proditum est, talem esse fluidi naturam: imo, quod illi afferunt argumentum ad hypothesin suam stabiliendam, hoc ipsum demonstratione Geometrica evertemus. Volunt enim corporis in fluido moventis minorem esse resistentiam, si partes Huidi motu intestino cieantur, quam si nullus ta-
lis adesset fluidi motus; cujus contrarium, cum de fluido- 5
rum resistentia agetur, demonstrabimus.
Quanto rectius philosophiæ Mathematicæ scriptores, qui ex notissima fluidi proprietate illius desumunt definitionem: Huidum dicunt esse corpus cujus partes vi cuicunque illatæ cedunt,& cedendo facile moventur inter se: ex qua defi- nitione pulcherrima condunt Theoremata ad usus humanos maxime accommoda, cum interea philosophi Cartesiani ni- hil certum aut solidum, nedum utile, ex sua protulerunt.
24% In veritate physica investiganda, utile erit conditio- nes solum primo positas considerare,& ab omnibus aliis in- terea temporis abstrahere. Mens enim humana, finita cum sit„ si nimia rerum multitudine implicita distrahatur, pa- rum habilis ad Theoremata detegenda reddetur. Hanc re- gulam


