AD VERAM PHVSICAM. LEOr. I. 13
hœec mnia, nisi ex notà quantitatis& proportionis natura, determinari non possunt: adeoque opus erit iis artibus, quæ harum proprictates demonstrant:& proinde Geometria& Arithmetica necessariæ ad rite philosophandum censendæ sunt. ö ö
Secundo cum Peripateticis nom verebimur usurpare termi- nos Qualitatis, Facultatis, Attractionis,& similium; non quod his vocibus veram causam seu rationem physicam,& modum actionis definimus, sed quia actiones hæ possunt in- tendi& remitti; adeoque cum illà qualitatum proprietate gaudeant, jure possunt earum titulo ainn„& sub hoc nomine, virium seu intensionis& remissionis rationes ex- pendi possunt. v. g. possumus gravitatem qualitatem dice- re, qua corpora omnia deorsum feruntur, stve ejus causa à virtute corporis centralis oriatur, sive sit corporibus innata, seu ab actione ætheris vi centrifuga agitati& altiora petentis
rocedat; sive demum alio quocunque producatur modo. Sie etiam corporum conatus ad se mutuo accedendi Attra- ctionis vocabimus, qua voce non determinamus actiones istius causam, sive fiat ab actione corporum vel se mutuo Ba„Vel per effluvia emissa se invicem agitantium,
eu ab actione ætheris, aut aëris, aut medii cujuscunque corpora innatantia ad se invicem uteunque impellentis, possumus, inquam, has actiones illis vocibus denotare. Et si verœ illarum causæ nos lateant, quidni etiam qualitates occultæ dici mereantur? Eodem sane jure, quo in æqua- tione Algebraica incognitas quantitates literis vel ν de- signamus,& methodo haud multum absimili, harum qua- litatum intensiones& remissiones, quæ ex positis quibus- cunque conditionibus sequuntur, investigari possunt. Li- bet hanc rem exemplo illustrare.
Utcunque ignota sit qualitatum natura, utcunque nos la- teat operandi modus, possumus tamen de earum intensione & remissione sequens demonstrare Theorema, scil. quod Qualitas seu virtus omnis, quæ undique à centro per rectas lineas propagatur, remittitur in ratione distantiæ dupli-
cata. B 3 Sit


