Druckschrift 
Joannis Keill, M. D. Regiae Soc. Lond. Socii ... Introductiones Ad Veram Physicam Et Veram Astronomiam : Quibus accedit Trigonometria. De Viribus Centralibus. De Legibus Attractionis
Einzelbild herunterladen

1NTRODUUC 1

ticam ad solvenda naturæ phænomena necessarias duxisse, atque in hunc finem eas adhibuisse. ö

Secunda Physicorum gens à Schola Peripatetica originem duxit; hec secta per materiam& formas, privationes, vir- tutes elementares, qualitates occultas, Sympathias& Anti- pathias, facultates, attractiones& id genus alia Physicam suam explicavit. Verum, ut opinor, hujus nomiinis Phi- losophi non tam rerum causas indagasse visi sunt, quam ido- nea rebus ipsis imposuisse nomina, atque terminos adinve- nisse, quibus Actiones naturales rite designare possumus.

Tertium Philosophantium genus per experimenta proce- dit, atque in id solum incumbit, ut corporis cujusque pro- prietates,& actiones omnes, per sensuum repræsentamina nobis innotescant. Hujus sectæ laboribus haud exigua de- bet philosophia incrementa: plura fortasse exinde receptura, si methodi experimentalis sectatores nullas sibi ipsis finxig sent Theorias, ad quas confirmandas experimenta sua pessi- me detorserunt.

Quarta denique Physicorum classis Mechanica dici solet,

& qui huic sectes nomina dant, onmia naturæ phenomena,

per materiam& motum, partium figuram atque texturam, Particulas subtiles, atque effluviorum actiones, se posse e- nodare putant, atque horum operationes secundum notas atque stabilitas mechanicæ leges fieri contendunt.

Ex Variis hisce philosophandi methodis, uti nulla est in qua omnia placent, ita in omnibus quædam probare possu- mus; quocirca ut delectus habeatur Oportet, c eligendo quæ usui maxime futura sunt,& rationem ex hisce omni- bus compositam sequendo.

Et primo, cum antiquis Pythagorieis& Platonicis, Geo- metriam& Arithmeticam, tanquam artes ad rite philoso- phandum necessarias, in auxilium accersemus, sine quibus parum admodum certi de causis naturalibus constabit. Cum enim onmis actio physica à motu dependeat, aut saltem non fiat absque motu, motùs quãàntitas& proportio, corporum motorum magnitudines, figuræ, numerus, collisiones,& vires ad alia corpora movenda, investiganda erunt..

&C

* I EN H

**ʃ 2...