Pag. 11 n AD
VERAM PHVSICAM.
I. E C T1I O I.
7 +. 25 De Methodo Phiuasophandi.
andoquidem Muneris Nostri institutum postulat, Nut coram vobis„ Academici, corporum naturas & affechiones explicandas suscipiamus, necessa- rium duximus, priusquam rem ipsam aggredia- mur, quæedam, de Physicorum sectis, principiis,& me- thodis præfari; eamque rationi exponere, quam am- plexuri sumus in scientia corporum naturalium investi- ganda.
Philosophorum, qui de rebus physicis scripserunt, qua- tuor prœ cæteris genera inclaruerunt. Primum est eorum qui rerum naturas per numerorum& figurarum Geometrica- rum proprietates illustrarunt, dicam? An occulerunt? Qua- les scil. fuere Pythagorici& Platonici, quippe qui dogma- ta sua temere in profanum vulgus effundere non sustinuerunt, ideoque larvis& Hieroglyphicis ex Geometria& Arithme- tica petitis Physicam suam velarunt, nec quisquam eorum discipulus, nisi post plures exactos probationis annos„Ad ve- ram Physicam atque arcanam illorum Philosophiam perdi- scendam admissus fuit. Quamvis hoc modo fua Philoso- Phiæ dignitas conservata fuerit; pessime tamen nobis horum Philosophorum posteris consultum est; exindeè enim adeo larvata atque tenebris involuta ad nostras pervenere manus corum dogmata, ut, quales fuerint veræ de rebus atque re- rum naturis sententiæ, parum constet: quantumvis autem obscuram accepimus husus sectæ Philosophiam Certius ta- men ex ea liquet Philosophos illos Geometriam& Arithme-
2
2 ticam


