Druckschrift 
Tractatus Juris Publici De Monarchia S. R. I. Limitata : Contra Hippolitum A Lapide, Severinum Monzambanum, Aliosque Recentiores Ex Historia, Legibus Imperii Earumque Analogia / Brevissime Delineatus A Damiano Ferdinando Haas J. U. L. Et. Cam. Imp. Practico
Einzelbild herunterladen

ooOævos & catholicos certe dixiſſe videre eſt: ſi quis vero hiſtoriæ tam ignarus eſt, ut ne ea quidem noſcat, eum re- ſponſione haud dignor. *

Conſtitui, ut publice conſtet, me eum non eſſe, cui hæreſes excogitare, & quævis ſentire volupe ſit, ** novis ubique catholicorum teſtimoniis dictis meis robur addere, ſperoque fore, ut, quibus aliqua hiſtoriæ notitia eſt, facile hæreſeos veniam dent. *X*

Eos

* Probari enim neutiquam poſſunt hi, qui in palæſtra litteraria, tot tamque egregiis virorum doctorum ope- ribus locupletata, adhuc barbariem mordicus retinere, ſiccis quæſtionibus indulgere, & in antiquitatis totius ignoratione verſari volunt, digni profecto, qui Pullia- nis verbis arguantur: veluti qui perverſe poſt inventas fruges glande veſci perſeverant. SkAvESoR An præ. ad Iſt. eccleſ.

* Miraberis vero, B. L. qui fieri potuerit, ut quæ tihi indubitata forte ſunt, ego cum dixerim, de fama & vita pene mihi certandum ſit. Sed rationem cape: eo impudentiæ deveni, ut verum dicere, & diſſentire au- ſus ſim. Sed ſi, qui verum dicit, odio eſt: quid, qui mentitur, merebitur ?

*NN Sunt vero, qui, quæ ipſi haud probant, aut melius forte edocti non ſunt, illico magna audacia erroris ar- guunt, atque ad impugnandos adverſarios neſcio qua confidentia procedunt, nulla ut plurimum hiſtoriæ ju⸗ risque notitia fincti.