Movit me ea res, ut quid impii continere poſſet, accuratius inquirerem, nilque à me dittum animadver- ti, quod non ante à viris cordatis & catholicis, quorum teſtimoniis uſus ſum, * impune dictum ſit. Quædam enim tam ſunt omnibus cognita, ut diſfimulari amplius ne queant: ** neque ideo catholicæ fidei fanttitas minus illi-
bata erit, ſi quosdam Pontifices poteſtate ſua abuſos eſſe fa
teamur. *XX Quodſi igitur romanos Antiſtites Germaniæ rebus
nimium ſe ingeſſiſſe, ex eoque ſtatum publicum inſigniter mutatum convulſumque eſſe aſſerui, id ut monerem, pro- poſiti ratio poſtulabat, & nemini ſane incognitum eſt: ita tamen in hoc argumento verſatus ſum, ut nunquam non minus dicerem, **XX quam eos, quos conferre licuit,
coævos
* Allegatis ideo utimur, ur inde dictis noſtris fidem
adſtruamus. Hinc ſolicite conferenda, quoties appa-
ret, auctorem in iis præcipuum ſententiæ ſuæ fun- damentum collocaſſe, priusquam eidem iniquiſſima dica ſcribatur.
Xx Scio, quid à quibusdam reponi ſoleat: multa vera quidem eſſe, ſed dici non deberc. Aſt alia mihi ſita eſt opinio, eumque, qui, ſemel verum inficiatur, om- nem fidem omittere penitus perſuaſum habeo: multa vero amice componi poſſent, ſi ad remittendum, pacis aut humanitatis cauſa, proniores eſſemus.
X Nec ideo nonnullos quarto voto adſtringi puto, ut om- nia, quæ à Pontificibus geſta ſunt, ceu rationabilia de- fendant: id enim prudentis non eſt.
XRNR Neque enim adeo ferocis ingenii fum, ut neſciam con- tra cos non ſcribendum, qui præſeribere poſſunt: quæ malevolorum de me calumnia: ſed ſatis animi
mihi eſt, ut convitia haud metuam.
—


