Druckschrift 
De Refvtatione Emphytevseos Illvstris Ordinis Ivridici Consensv : Pro Licentiati Gradv Ad Diem XXVIII. Avg. A. MDXXLII / Dispvtabit Georg. David. Bv̈sser, Wezlariensis
Entstehung
Seite
XVII
Einzelbild herunterladen

EMPHVTEVSEOS. XVII

nendi ſub ſe complectatur ita tamen, niſi Ius alte- ri cadem re libere vtendi conceſſum id impediat. Quapropter res ex bona fide eſt agenda, ita vt ci- uili & humano modo dominus rei Emphyteutica- riae tali facultate vtatur, eaque in praeiudicium domini vtilis quam minime vergat. Emphyteutae vero competit ius libere re vtendi, & in tantum

de ea disponendi, vt vſus ſit liberior. Ideo neque

rem, v. c. ſuccidendo arbores fructiferas, quas anteceſſores magno cum labore & induſtria plan- tauerunt, deteriorem reddere nequit, Quod fi, e- nim, faceret emphyteuta, facile propitio jure expel- li poſſet inconſideratus & malitioſus eiusmodi ne- bulo. GAl. Lib. 2. Pracic. ohſeruat. ohſ. 67. Prae- terea non eſt in arhitrio emphyteutae, formam rei plane mutare, videlicet fi is vellet inuito domino ſyluam Emphyteuticam radicitus extirpare, & in culturam reducere, etiamſi haec mutatio domino vtilitatem maiorem adferret; Formam, enim, rei mutare non debet, vid. BAMD. in Auhent. qui rem. nr. 2. C. de S. Eccleſis & domini rei Emphyteuti- cariae plerumque intereſt, vt ſylua in antiquo ſtatu relinquatur.

XIII.

Cum igitur Emphyteuta aliqualem liberam fa- cultatem disponendi de re in Emphyteuſin conſtitu- ta habeat, non impeditur, interdum aliquid aliena-

C e