Epicedia.
Ixa cupreſſus adeſt/ tumbam venerare Viator Hæc ſuper inciſo marmore verba notans. Conditur hic veræ quondam Pietatis imago, Quæ ſparſit claras non ſine laude faces. Hinc moœſta inſequitut Pietas,& gaudia luget Quæ peperit variis Fœmina ſancta modis. Rara Fides templumdeflet, lacrymisque liqueſcit, Quod mors turbarit priſtina regna, Pudor. Ingemit Integritas, Patientia lamentatur, Cernis Honeſtatem jam ſua damna queri. Ft Te, Magne Virum, Juris celeberrime Doctor, Te quoque nunc cruciant vulnera dira Senem. Nam fuit inſignis fuit heu dolor/ optima Conjux Quæ tibi grandævo firma columna ſtetit, Hac ſenium fuſtentabas, hæc una Voluptas, Hæc aderat curis certa medela tuis. Interea, Vir magne, tuum Prudentia firmet Pedtus, ne mentem ſors tibi tetra necet. uod Te tam grandi preſſit ſub vulnere Numen, Hoc tibi clementer vulnera cuncta levet.
——
—
Meno Reiche Lub.


