34 Epicedia.
Patee Deum lacrymis inceſſere, parce dolori, Deſine me quæsò deſine flere nimis:
Nil ſtabile in mundo eſt, ſed cuncta fugacia: Cælo Chriſticolas demum Patria certa manet.
Vivere ceſſavi mundo, jam vivere cælo Incipio; in cœlo ſunt ſine ſne dies.
O igitur felix/ cunctis defuncta periclis, Quæ capio, ante Dei, gaudia mille, Thronum
Exuvias hæc Urna tenet, mens vivida cælo, In Te, Chriſte, diem non obitura, manet:
Viximus unanimes, Nobis mens una, Voluntas Una fuit; ſed nunc omnia mors rapuit.
Tempus erit, rurſum quo nos jungemur amantes, Inque Polo Nobis Vita perennis erit,
Siſte igitur lacrymas querulas, luctumque, Marite. Et ſemper ſalve perpetuumque vale:
Mæſeßimns Viduus facieb.


