Druckschrift 
Vniversitatis Gissensis Rector J. Conr. Arnoldi, SS. Theol. Et Phil. D. Huiusve Primæ Et Ration. P. P. Ord. De Parallelismo Antoniani Ordinis Et Rectoralis Giss. Dignitatis, Verba Facturus, Ad Solennem Magistratus Academici Permutationem, Proceres Civesqve Academicos ... Nec Non Fautores, Patronos Et Amicos Ceteros ... Rogat Et Invitat P. P. sub Sigill. Acad. Maj. Kalend. Januar. A. S. R. MDCCXXVI.
Entstehung
Seite
11
Einzelbild herunterladen

. 9 11(

22. 8 5 prima fundatorum piorum intent ĩone declinarent, sed, cum propriæ pieta- tis exercitiis,& plebis, salutem suam sitientis,& juventutis, juxta sacro- rum notitiam, bonarum quoque artium, morum& disciplinarum in- formatione indigentis, curam haberent; omnium tamen institutorum immemores, sibi potius suoque genio indulserunt, atque salutis publi- ct securi, satisfecisse suo muneri existimarunt, si statis modo horis con- tilenas latinas, vel paueissimis intellectas, incondito sono tonoque de- cantarent, vigilias nocturnas atque diurnas agerent, sicque pro anima- rum, tum viventium, tum mortuorum, supplicationes fecisse, eredulæ plebi persuaderent, eeterum otio atque luxuria diffluentes: quique alios præcedere debebant sanctitate, vitiis laborabant, qui scientia& artibus præcellere jubebantur, tenebris ignorantiæ torpebant obruti, qui elee- mosynis, suæ curæ commendatis, egenos& pauperes sublevare teneban- tur, iis in vanitatibus suis ac turpitudinibus abutebantur, his] mina- tur Bernhardus: Cum, inquiens, in Clericis avaritia regnet, ambitio im- peret, dominetur superbia, sedeat iniquitas& luxuria principetur; time- ant Clerici, timeant ministri Ecelesiæ, qui in torris sanctorum, quas possi- dent. tam inique gerunt in stipendiis, ea, quibus egeni sustentandi forent, avare sacrilegeque sibi retinent,&, in usus suæ superbiæ atque luxuriæ, vi- tum pauperum consumere non verentur: in quam Clerieorum degeneran- tium vitam corruptissimam acriter jam, Anno Seculi XV. quarto, post Bernhardum in vectus est pohannes de Hamburgo, Cart hustensis prope Pragam, in epistola ad Hur. Olumannum, Canonicum Northunensens; Barbariem vero ipsorum,& tum latinitatis, tum elegantiarum ignorantiam salse ri- det, vel Huttenus, vel Reuchlinut, in Epistolit ob scurorum, Vir. quippe nullus fere sub eorrupta istorum temporum ætate fuit, quem vitia seculi non traherent, ut Ephesi natos diceres, ubi neminem oportuit excellere; con- venienter ita viventes regulæ, quam Fanciscus Seraphicus, numerosissimæ soboli suæ per otbem sparsæ, præscripsit: Molo Fratres meos cupidos esse scientiæ I librorum, sed volo fundari, super sandtam humanitatem,& imi- tar i puram simplicitatem, sanctam orationem s dominam paupertatem: quorum alterum quidem facjendum, alterum vero non omittendum esse, vident, quotquot sapiunt; viderunt nonnulli, quibus politioris literatu- , Seculo xv. paululum ex tenebris emergentis, radii perstrinxerunt o- culos, Laurentius Valla, Hermolaus Barbarus Rudolphus Agricola, An- gelus Politianus, Lud. Vives, Jo. Picus Mirandolanus, Joh. Trittenhe-

B 2 mius,