28
cum scientia arts rerum civilium peritia coniuncta sit. Ouo spectant et muneris, cuius quinquaginta abhinc annis Tibi demandati diem hodie festum agimus, et ceterorum deinceps in Te collatorum officia, qualia sunt medici in cohorte militum provincialium superioris, tum in gubernanda provincia Hassia superiore consiliarii, aedium obstetricia- rum civitatis publicarum praefecti, denique, ut alia omittam, ad comitia solennia de civitatis prosperilate regenda tutandaque instituta legati, in collegio ad res academicas administrandas constituto multis abhinc annis sodalis munere ad hunc ipsum diem strenuissime fun- gentis. In quibus officiis prosequendis omnibus tanta dexteritate ingenij rerumque peritia versatus es, ut egregio documento ipse nostris hominihus fueris, quid ingenium hominis valeat scientia vel unius artis, si modo penitus perspecta est, quando vero plus, si, ut Tuum, tot tamque variarum excultum est. Nam quod inprimis ad nos pertinet in Te praedicare, in perdiscenda et factitanda medicina, cui omne studium et vitam consecraras, quum intellexisses mature, parum aut nihil profici, nisi naturalium rerum cunctarum cognitio accurata ad artem ipsam accederet, in vastum naturae vampum tam late exspatiandum duxisti, ut a studiis Tuis nihil alienum existimares, quod ad leges naturae omnis adeoque humanae animae rationes per- vestigandas ducere posset: quorum studiorum fructus Te vel in magna audientium frequentia docendo, prout ferebant muneris pro- fessorii in Ludoviciana Tibi demandati officia, vel omnis generis scripta multa, ut medicinalia taceam, tum Physiologica quam philoso-
phica vulgando in communem omnium utilitatem admirabili industria
contulisse, nemo intelligentium est qui ignoret. Talem virum, domi forisque clarum, duem nostrum appellamus,
cuiusque laudes pluribus efferre meum non est, hodie nobis Ludo-
vicianaeque non modo superstitem, sed integris corporis animique
viribus fruentem iuvinilique paene ardore rebus nostris et scientiae prodesse pergentem servari, habemus quod nobismet ipsis cum maxime gratulamur. Quare senatui academico nihil prius, nihil
acceptius videri debuit, quam oblata huius diei opportunitate,
quae esset Tui apud nos existimatio, palam testari, quod duum more Academiarum patriarum antiquitus recepto ad sempiternam rei scriptum aliquot ita fieri soleat, ut
memoriam per cum gratulatione simul tractatio alicuius loci ex litteris antiquis petiti coniuncta sit, ante O. M. rerum humanarum
omnia Deum aeque ac divinarum rectorem, precamur
enix
anil don, uxc Tue 1108 On- Lud deo §00 Sämn ant eili is
tal
Gul mu 808 se in e0h ru
id


