Magnum est ad eius aetatis culmen evehi, quod summum in vita hominum putatur: maius, si corpore sano: maximum vero si cum intemeratis corporis viribus juvenilis animique vigor conjunctus est, quod quo rarius accidit, eo magis solemus et admirari et studiose, quantum fieri provirili potest, aemulari et suspicere. Harum sortium, quae homini in vita tamquam actorum praemia propositae sunt, vel unam qui acceperit censetur beatus: qui cunctas, beatissimus omnium. Talis humanae felicitatis commode admonemur exemplo uno vitae a Te, vir laudatissime, hactenus peractae, qui quum decem ante lustre adolescentulus fere ad munus publicum administrandum admitterere, luculente ostendisti, quae in Te et ingenii virtus et pervicacia mentis cum admirabili rectae voluntatis fervore coniuncta esset, ut iam tum augurari liceret, vitam si Deus O. M. concederet, rarae tam felici- tatis quam virtutis exemplar aequalibus posterisque Te propositurum esse. Neque falsa fuit hominum existimatio de Te ante concepta. Nam ad munus iam publicum vocatus, ex quo primum vires Tuas exercendi coram civibus explicandique copiam nactus es, mox meri- torum praemia undecunque ferre coepisti, quod fortuna quidem favente nonnullis quasi per somnum, paucissimis vero non sine labore et studio multo adire vel adeo expugnare conceditur. Haec Tua sors fuͤit, Collega optime, immo laus Tua, cuius vitam tam multis varisque luminibus distinctam ita enarrare, ut tantis virtutibus, quibus ornasti, digna et iusta imago exhibeatur, neque huius scriptionis certis finibus circumscriptae spatia sinunt, neque meum esse potest, qui quidem quae de Ludoviciana applausu omnium multis nominibus pro- meritus es, existimare aliquantisper valeam, studium vero indefessum, quo scientias naturales varias et inprimis artem medicam coluisti colereque gnaviter pergis, cgo homo profanus ex longinquo admirari, taxare non possim. Hoc relinquamus opportet laudatoribus, qui Tuis meritis, ut par est, praedicandis hoc ipso die non deerunt, vel iis, quibus quanta unius hominis virtus in tam multiplici meritorum genere raleat, complecti atque pondere suo aestimare datum est.
Etenim sive natura impellente Tua, sive urgente causu factum est, ut in exercenda arte, cui primitus totum Te dederas, mature ad disciplinas eas traducere, in quibus recte colendis necesse est


