29— clant enixe, ut quae pro salute Tua Tuorumque incolumitate perpetua sincero iem animo vota concipimus, rata faxit, ita simul sperantes, vitam quam
flicia, longissime tamquam Nestoris instar producendam Tibimetipsi, carae tum in uxori, filio ornatissimo, quem collegam diligimus, universae soboli tricia- Tuae gaudio, nobis, qui Te collegam colimus, aetate prudentiaque ad nostrum omnium ducem, aemulationi, amicis, cultoribus, quos Tuo nstituta nomini nactus es quam maxime devotos, praesidio, postremo litteris Ludovicianaeque, cuius prosperitas nullo tempore Tibi non cordi fuit, decori et ornamento fore. His vero collegarum votis, ut de me seorsim dicam, si mea quoque adiunxero, ita iudica, collega dilectis- sime, me, ex quo Te Academiae tum rectore hunc litterarum ludum ante hos tres et triginta annos primum adii, Tibi et vetere ami- citia et observantia in omnibus temporum vicissitudinibus, ad hunc ipsum diem adstrictum fuisse. Hac consuetudine vetere et familiari- tate, qua iuncti sumus, iam ita uti nunc lubet, ut Te quasi prae- sente de aliquo loco antiquitatis, cuius studia a Te minime aliena esse scio, sermonem instituam familiarem.
Ouid igitur? Potestne huius sermonis exordium capi auspicatius quam ab ea persona fabulari, quam numinis loco antiqui habuerunt multisque modis coluerunt, Aesculapio, mortalium immortaliumque sospite, cuius artis, quam ipse coles professores magnifico nomine . se filios appellant? Cuius fabula tam admirabiliter a veteribus 5 inventa et exculta est, ut si quod aliud veterum numen, hoc . en eorundem studium prae aliis luculente prodat, humanas res, ad deo- lh0so rum cultum exornatas, in coelum ipsum attollendi. Atque praecipue dusiria id ipsum quod modo diximus comprobant, quod Aesculapi de ortu aeque ac de morte a veteribus traduntur: in quibus paulo diligen- tius rimandis si nunc iuvat immorari, Tibi ea spero eo minus dis- plicitura esse, quo inexspectatius Te artis pecularis simul commone- facient, in qua factitanda eximiam ipse apud omnes laudem consecutus es. Huius vero fabulae memoriam Pindaro nemo magnificentius, nemo Ame disertius extulit: quo duce primario si utamur, praeter rei ipsius , gravitatem habebis quo elatum poetae in paucis egregi ingenium Tui cum delectatione admirere.
(Sequitur enarratio.)


