&. K 11
Sed prolixiora ſunt atque grauiora haec noſtra ſtatuta, hodienum valida, quam vt hoc breui pro- grammate de iis agere liceat.
Quoniam vero& vtile& neceſſe eſt, vt ea vo- bis, Ciues Lectiſſimi, ſpecialius cognita ſint, proximo die Veneris, menſis Iulii primo, ex cathedra pero- rabo
de ſtatutis Academiae Giſſenae hodiernis.
Argument im hocce non ſolum Veſtris auribus, 0o Meai! eſt digniſſimum, ſed praeſenti quoque tem- pori prorſus conueniens.
Etenim ex ipſorum ſtatutorum praeſcripto ver- ba, dicto illo die, ad Vos, Commilitones Suauiſſini, mihi facienda ſunt, legesque ab Academiae Secreta- rio praelegendae.
Diem, quo huic praeſcripto morem geremus, inter feſtos ac ſacros noſtros referendi, alia inſuper accedit ratio.
Eſt enim ille, quo, belli calamitatibus, quibus per quinque fere annos preſſi ſumus, bono cum Deo tandem finitis, Muſas noſtras e domo ſua, a Gallorum medicis& chirurgis, eiectas in hanc ipſarum ſedem reportaturi ſumus.
Agite igitur, Ciues Academiae Optimi, frequen- tes ad publicam pro reſtituta pace Deo referendam gratiam, ſollennemque legum praelectionem con- fluite, eamdemque pia attentaque mente Peheſdhn 2 tem-


