10==. K.
lterque exequi; Duun etiam ſi vel Epborus in re ſtipen- diaria, vel Facultatum Decani in publicis negotiis opera eorum vti velint, ipſis ad manum adeſſe; Pulſu campa- nae ſignum lectionum dare; Pedelli in Collegio habitabumt, O prouidebunt, vt auditoria iuſto temnpore aperiantur O claudantur; Onmium itein diligentiſſimam inſpectionem & cuſtodiam habebunt; Pedelli claſſici Paedagogiarcham obſeruabunt,&, re ita poſtulante, etiam Rectorem; Iidem ignen in Claſſibus inſtruent, diligenter cuſtodient, & alia in claſſibus neceſſaria munia obibtint.
Tituli denique vndecimi, qui vltimus eſt,& de typographi officio agit, praecipuum hoc eſt caput, vt nihil, niſi quod ſingularum Facultatum Decani, ratione ſuarum Profeſſionum approbauerint, praelo ſubiiciat& in lucem emittat..
Subtextus epilogus iubet, vt omnia, quae in hiſce vndecim titulis ſcripta ſint, ſolicite exſequan- tur.
Haec eſt facies atque conditio ſtatutorum, quae ſtatim ab Academiae fundatione confecta ſunt.
Sed, Alna Ladouiciana in dies magis magisque ſtabilita& proceribus aliisque membris& ciui- bus aucta, mutataque ipſius ſede, ea non amplius erant ſufficientia. Quamobrem Sereniſſimus Prin- ceps, GEORGIVS II. Haſſiae Landgrauius nouum academicarum Legum corpus publicare iuſſit, quod anno ſupra dicto factum eſt. 3
Se


