1² Bo.
Obtemperate illis Academiae legibus ſaluberrimis, easque, quamdiu in Alma Ludouiciana agitis, nunquam obliuiſcemini. Abſtinete ab omnibus tumultibus, di- gladiationibus& a partium ſtudio. Studium potius omne in litteris adhibete,&, non inter arma, ſed inter libros conuenite. Colite bonos mores,&, quae fun- damentum eſt omnium ſcientiarum& promiſſionem habet huius& futurae vitae, pietatem ſinceram erga Santtiſſimam Trinitatem.
Sed& Vos, omnium ordinum Proceres, omnes- que litterarum Fautores, iam ſaluto.
Maxima Veſtrorum Pars, Profeſſoribus exceptis, per quinque fere annos, quibus Collegium noſtrum aegrotantium, vulneratorum lacerorumque erat do- micilium, Panegyres academicas prorſus neglexit. Nec iniuria. Noſtrae enim Muſae, a militibus pe- regrinis ſpretae, per id temporis ſpatium, e domo ſua in paedagogii aedes exulatae erant. Nunc autem, vna cum reſtituta pace& Muſae noſtrae reſtitutae ſunt. Speramus igitur, fore, vt, pacata iam re- publica, actibus Academiae ſollennibus denuo inter- eſſe non dedignemini. Sed quia mihi eſt rogandum, Vos, omnium ordinum Proceres, omnesque littera- rum fautores, oro rogoque, vt praeſentia Veſtra Panegyrin, de qua ſupra dictum eſt, illuſtriorem reddere velitis.
Publicatum die Iunii viceſimo ſexto, anno huius ſaeculi — ſexageſimo tertio.
SVB SIGIILO ACADEMIAE MAlORI.


