Druckschrift 
De rei stipendiariae in Giessensi Academia ortu, progressu, & statu præsenti, ac necessaria prorsus emendatione, Programma pvblica avctoriatate propositum. / Christoph. Frider. Ayrmanni, Prof. publ. ord. & h.t. Rectoris
Entstehung
Seite
27
Einzelbild herunterladen

⁵ℛ̃) 27( 8 tum fuerit. Stultum enim foret, rudi& imperito iu- ueni, qui Stipendio principali militiæ inſtar ad ſtudia, ut dixi, conſcriptus& quaſi redemtus, ac ſingulari cu- Ephori, publica item auctoritate& ſalario ad id con- ducti, demandatus eſt, arbitrium relinquere ſtudii cer- ti, quod adhuc ipſi ignotum eſt,& doctoris, de quo ſatis per ſe iudicare nequit, pro lubitu& cæco impetu deligendi. Quin hoc etiam nomine vos felices præ aliis praædicare conuenit, qui niſi Ephoro& monitore fido deſtituerentur, non fruges& pecuniam fruſtra in Aca- demia conſumerent,& inutilia terræ pondera præſta- rent.

Ad communia autem quorumuis, qui ſolide& e- leganter more ſeculi eruditi fieri cupiunt, quales hodie & Theologos& Juriſperitos eſſe decet, ſtudia primo requiritur non vulgaris Linguarum variarum cognitio, quæ& pro vehiculo ſeu infundibulo omnis eruditionis habendæ ſunt. Ac Germanicam quidem vernaculam& Latinam linguam, quæ eruditorum quaſi vernacula eſt, perceptis in Scholis& Collegio quodam ſtili funda- mentis, per totum curriculum academicum debetis ex- colere, optimos auctores legendo, imitando, ſtilumque & linguam crebro exercendo, quod nec ſummi orato- res turpe ſibi duxerunt, eoque minus vobis, tametſi iam veterani ſitis, indignum putandum eſt. Linguæ Gallicæ notitia vix carere hodie eleganter eruditus po- teſt, Anglica Theologis, Italica Politicis inprimis utilis eſt. Linguam Græcam pari cum Latina ſtudio decebat & Theologiæ& Juris ſtudioſos excolere, ſi ad ſolidam eruditionem aſpirarent, Hebraa vero Theologi etiam

2 Carére