) 26
ptorumque moralium& politicorum, exemplis item& conuerſatione perficiendum, ac totius vitæ praxi confir- mandum eſt.
Hac vero occaſione manifeſte perſpicitis, quanta præ ceteris Academiæ ciuibus veſtra ſit felicitas, quod Sereniſſimus veſter Nutritor ſpecialiter vobis Ephorum ac Maiorem praæfecerit, qui vos ſingulis diebus inter preces, in menſa, omnique vitæ actione, ad pietatis, virtutis&. honeſtatis ſtudium ineitent& manuducant, voceque& exemplo ſuo vobis præeant. Profecto non Deo& patriæ, ſed Satanæ ac æternis tenebris, quod horrendum dictu eſt, conſecratis veſtra ſtudia, ſi quod hactenus nonnulli auſu nefario conati ſunt, diſciplinæ, ab ipſo Patriæ Patre optimo maximo pie& ſalutariter introductæ ac firmatæ, voſmet ſubtrahatis,& præfectis veſtris honorem atque obſequia debita denegetis. De- cebit potius in poſterum quoque luris ſtudioſos, qui communi vobiſcum menſa fruuntur, Religionis Chri- ſtianæ& pietatis ſtudio impenſius dare operam, niſi ſe & ſui ſimiles a beneficio principali in perpetuum excelu- ſos eſſe cupiant.
Keliqua autem veſtra ſtudia tam communia, quam propria Theologiæ aut luris ſtudioſis, utique certis di- ſciplinis ac collegiis definita ſunt, in quibus partim Epho- rum& Maiorem veſtrum, partim ceteros Almæ Ludo- uicianæ Profeſſores ac doctores auſcultare ſingulis curri- culi academici annis debetis, prout vobis iuſſu Sereniſſi- mi Nutritoris ab Ephoro& Facultate philoſophica, in qua cum alios, tum me ipſum, habetis& Theologiæ & Jurisprudentiæ non ignaros, conſultum& præſerip-
tum


