Druckschrift 
De rei stipendiariae in Giessensi Academia ortu, progressu, & statu præsenti, ac necessaria prorsus emendatione, Programma pvblica avctoriatate propositum. / Christoph. Frider. Ayrmanni, Prof. publ. ord. & h.t. Rectoris
Entstehung
Seite
28
Einzelbild herunterladen

O) S(

carere nequeunt, ob neceſſarium utriusque linguæ cum Theologia exegetica nexum, quo& reliquæ linguæ ori- entales conducunt. Facit huc ſcriptorum veterum ſa- crorum& profanorum lectio& explicatio, cum arte Grammatica, Critica, Antiquitatibus, Mythologia,& quæ præterea ad Philologiam ſacram& profanam re- quiruntur. Porro cuiuis neceſſaria eſt ars Khetorica, in Collegio practico eo diligentius tractanda, quod hic præter artificium dicendi& moris elegantiam, vox, vultus, geſtus, ad decorum componuntur, morum que, linguxæ,& actionis vitia& ruſticitas corriguntur. Cui ſtudio& Poéſis pro ſingulorum ingenio atque inſtituto adiungenda eſt. Hæc vero ſunt illa ſtudia, quæ proprie humaniora, X elegantiora, ac liberalia appellantur, utpote ad humanæ vitæ decus,& ciuiliratem morum li- berali homine dignam apprime facientia.

Deinde neceſſario cum his connexum etiam eſt Hi- ſtoriarum ſtudium, quo rerum huius uniuerſi ſingularum, cum nominibus auiuſuis propriis, notitiam accuratio- rem conſequimur, quarum generalem& vulgarem co- gnitionem per Philologiam eum linguis, verbis ac nomi- nibus appellatiuis, quaſi aliud agendo adipiſcimur. Quæ prima fundamenta ſunt omnium reliquarum ſcientiarum & artium, circa res uniuerſas& ideas earum uniuerſales potiſſimum occupatarum, quas ſine iſtis ſubſidiis nemo facile aſſequatur, unde& docentes eas exemplis fere il- luſtrant& declarant, ex communi vita, experientia aut hiſtoriis, repetitis. Ac Hiſtoria quidem rerum diuina- rum Religionis Chriſtianæ& Philologiæ ſacræ, Theolo- giæ item& Hiſtoriæ eceleſiaſticæ ſtudio continetur. Hi- ſtoriam