15
ctos habuisse, qui terras regionesque investigarent investigataque literis mandarent, id quidem memoria maxime dignum nobis esse videtur. 39)
§. 5.
Sed quoniam omnes terrarum plagas Romani bello petiere, restat, ut quan- tum ad Septentionales orbis regiones illustrandas hac aetate valuerint dicamus. Ac de illis quidem apud Graecos antiquiores merae fabulae reperiuntur; 40) nam quae trans Haemum Rhodopenque sese extendunt loca, ista omnia crassis occul- tata et circumfusa tenebris latebant. Appius Claudius Pulcher, cui Mace- donia Provincia anno 80 a. Chr. n. obtigerat, varias gentes, quae Rhodopaeis mon- tibus erant circumfusae, subegit Sarmatasque primus adiisse dicitur 41); post hunc consequutus est C. Scribonius Curio, qui quum in Dardaniam arma con- vertisset eamque superasset, primus Romanorum ducum ad Danubium usque anno 77 a. Chr. n. penetravit 42); alter autem Lucullus, qui Macedoniam anno 74 a. Chr. n. administrabat, ad terminum gentium Tanaim lacumque Maeotin perve-
nit. 43)
39) Transeundo laudamus Theophanem Mitylenaeum, Pompejo familiarissimum, de rebus gestis Pompeji M. scriptorem cf. Caes d. B. Civ. III, 18. Valer. Maxim. VIII, 14. Strab. Libr. XI, p. 503. 504. 494- edit. Casaub.; Varronem, Pompeji commilitqnem, qui secundum Solin. Polyhist. c. 30 Bellum Mithridaticum descripsisse videtur; Dellium, Antonii amicum, qui ejusdem bella cum Parthis gesta literis mandavit et Straboni erat fontis loco. Cf. Libr. XI p. l. Plura de his Geographis, quorum opera temporis injuria nobis erepta sunt, alio loco et tempore agemus. Interim satis est provocasse ad Ukerti libr. laud. P. I. Sect. I. p.
171¹ sedd. d
2 4olilorre inprimis, Hesiodi et Herodoti tempora intelligimus, de quibus videndi sunt Mannertus in libro: der Norden d. Erde u. s. W. edit. II. Lips. 1820- Zeunius in: Erdansichten od. Abriss einer Gesch. d. Erdk. u s. W. Berl. 1815. Aug. Ben. Wilhelmus in: Germanien u. s. Bewohner u. s. W. Weimar 1823 p. 2 seqq- Bredovius in: Untersuchungen üb. einzelne Gegenst. u. s. w. p. 405 seqq. Völkerus in: Ueber Homerische Geographie u s. W. 1850 Hannov. p. 120 seqq. De Hyperboreis hoc est trans Boream habitan- tibus, Cimmeriis sive iis, qui in tenebris sedent, aliisque, qui a poetis vetustissimis decantantur, populis egimus in Comp. n. Geogr p. 32. 36. 62.
41) Eutrop. VI, 2: levia proelia contra varias gentes habuit, quae Rhodopam provinciam incolebant. Flor. III, 4, 6: Appius in Sarmatas usque pervenit. De Sarmatis, quos Graeci Sauromatas dicunt, vid. Mannertum I. I. IV, 4, 1.
42) Eutrop. VI, 2: is(Scrib. Curio) Dardanos vicit et usque ad Danubium penetravit- Flor. III, 4, 6: Curio Daciam tenus venit, sed tenebras saltuum expavit, De Dardanis autem Macedoniae vicinis vid. Tzschuckiun ad Eutrop. V, 7,(4.).
45) Eutrop. VI, 10; alter(Marcus) Lucullus Bessis primus Romanorum intulit bellum atque eos ingenti proelio in Haemo monte superavit; oppidum Uscudamam, quod Bessi habitant, eodem die, quo aggressus est,


