Jahrgang 
1831
Einzelbild herunterladen

16

His autem rebus extra Italiam hac aetate gestis Romani non id solum effe- cerunt, ut imperii, quale Augusti 44) sequenti aetate erat, et quo neque ab exor- dio ullum fere minus, neque incrementis toto orbe amplius humana potest memo- ria recordari, fundamenta ponerent, sed orbis etiam terrarum cognitionem quam maxime emendarent, augerent, propagarent. 45)

vicit; Cabylen cepit: usque Danubium penetravit. Inde multas supra Pontum positas civitates aggressus est- Illic Apolloniam evertit, Calatin, Parthenopolin, Tomos, Histrum, Burzisonem cepit. Cf. Tzsch. ad h. I. Flor. III, 4, 6.

44) Amplitudo descripta legitur apud Sueton. in Octav. 21, 22. Eutrop. VII, 8 seqq.

45) Si quando nobis licuerit ad ea, quae restant, pergere, agetur inprimis de magnis Augusti in res geographicas meritis. 4