Jahrgang 
1831
Einzelbild herunterladen

14

compararunt Romani Syrico bello cum Antiocho Magno 191 190 a. Chr. n. ge- sto. 33) Deinde ejusdem Asiae magnam partem denuo aperuit P. Servilius Va- tia, cognomine Isaurioi, qui anno 84 primus omnium Romanorum in Tauro iter fecit. 34) Quidquid autem Asiae et cis Taurum est et trans Taurum tum maxime explorabatur, quum bella gravissima cum Mithridate gerebantur, primum 89 85, deinde vero 74 64 Lucullo duce. Is enim primus Romanorum Eu⸗- phratem et Tigrim superavit, Mediam tetigit urbesque olim opulentissimas Armeniae Tigranocertam et Cabira expugnavit. Vid. Plut. Comparat. Cimon. c. Lu- cullo. Victoriam autem ei praeripuit Pompejus Magnus 35), qui fugientem ho- stem trans Caucasum insectatus vicinitatem maris Caspii vidit 36), deinde ad Meri- diem conversus pluribus gentibus devictis vel in Arabiam 66 64 ingressus est. Atque etiam quidquid terrarum est trans Euphratem Romani cum Parthis arma conferentes explorare studebant primum duce Grasso 37) anno 54, qui se Ba- ctris et Indis subactis in Oceano extremo consistere posse sperabat; deinde Anto- nio 38) imperatore, qui intra Armeniorum Atropatenorumque fines ingressus ad Phraata(nunc Ardebil?) Mediae interioris urbem contendit, quam obsidione clau- sit. Horum autem in suo quemque Romanorum ducum agmine etiam viros do-

Ideen u-. s. w. P. I. p. 325 et a Bährio Prof. Heidelb. nuperrime frustra defensa est in Prolegg.§. 8 ad Ctesiae fra- gmenta, quae collegit ille et edidit Francofurti ad Moenum anno 1824. Vide Schöllii Historiam graecarum literarum cet. a Schwarzio in nostram linguam translatam. Vol. I. p. 344.

33) Romanos ipsos censuisse, aperiundam sibi esse Asiam, ostendunt verba, quibus M' Acilius Glabrio Cos., Antiocho bellum illaturus, milites in concionem vocatos allocutus ost: illud proponere animo vestro debetis, Asiam vos Syriamque et omnia usque ad ortus Solis ditissima regna imperio Romano aperturos. Quid de- inde aberit, quin ab Gadibus ad mare Rubrum Oceano fines terminemus, qui Orbem terrarum amplexu finit, et omne humanum genus secundum Deos nomen Romanum veneretur? Liv. XXXV, 17.

34) Teste Eutropio VI, 3. cf. Orosii libr. V, 23 primus Romanorum per Taurum duxit(Servilius) exerci- tum, ac limitem itineris fecit et Sext. Ruf. Cap. 12 viam per Taurum montem primus instituit. Minus igitur vere hoc de Lucullo bello Mithridatico praedicant Dio Cassius XXXV, 16 et Plutarchus in Comp. Cimon. c. Lu- cullo. Taurum tanquam terminum a fato praescriptum libri Sibyllini transiri vetabant-

35) Facundissimus rerum suarum laudator ipse dixerat, se Asiam ultimam provinciarum accepisse, eandem- que mecliam patriae reddidisse. Cf. Flor. III, 5, 31 et Plin. VII, 27, ubi columnam ipse sibi in montibus Py- renaeis posuisse dicitur. Cicero in Orat. pro Leg. Manil. c. X. seqd. effuse cumulans Pompeji laudes locu- pletissimos testes excitatomnes oras, atque omnes exteras gentes ac nationes, denique maria omnia, tum un versa, tum in singulis omnes sinus atque portus.

5⁰) Cf. Solin. Polyhist. c. 30.

32) Plut in Vit. Crass. c. 16.

38, Strab. Lib. XI p. 523. 52⁄ edit. Casaub.(Tom. II, p. 794. 795 edit, ab Almalov.).