Jahrgang 
1831
Einzelbild herunterladen

13

niae expugnasse dicitur 29); Scipio A emilianus, qui 133 Viriatho Hispaniae Ro- mulo occiso Lusitanos sub imperium Populi Romani ditionemque subjaunxit! 30). Denique quid certi audiebatur de iis, quas Japydes, Pannonii et Dalmatae inco- lebant, terris ac regionibus, priusquam Octavianus primum 35 33 easdem gentes subigendi fecisset periculum? 31)

§. 4.

Orientalis igitur orbis partes si non nova at vero meliore in luce collocatae sunt a Romanis. Etsi enim multa Alexandri Magni, plura Seleuci Nicatoris armis victricibus Asiae extremae loca investigata sunt et patefacta, nonnulla tamen eo- rum, quae referebantur, aut fide prorsus indigna haberi, aut oblivioni etiam tradi coeperunt. 32) Ac primam quidem Asiae, quae cis Taurum est, notitiam sibi

29) Vide loca supra laudata.

30⁰) Ante Scipionem Aemilianum Septim. Junius Brutus anno 133 Lusitanos in fugam verterat et superato Durio ad Mincium usque penetraverat. Cf. Liv. Epit. LV: Lusitaniam triginta urbium expugnationibus usque ad occasum et Oceanum perdomuit et quum fluvium Oblivionem(nunc Lima alias Belio aut Lethe ap. Bischof- s. V. Belio) transire nollent milites, ereptum signifero signum ipse transtulit et sic, ut transgrederentur, per- suasit. Comparare liceat D. Brutum cum Alexandro Magno, qui quum Indum superasset, a militibus suis dicebatur trahere extra sidera et solem exercitum et cogere adire, quae Natura mortalium oculis subduxerit. Cf. Curt. IX, 4 coll. 2, 3. Namque ille a Floro II, 17. er Vellej. II, 5 victor Oceani penetratis omnibus Hispaniae gentibus vix audita adiisse et non prius signa convertisse dicitur, quam cadenrem in maria solem ob- rutumque aquis ignem non sine quodam sacrilegii metu et horrore deprehendisset. Eadem igitur de ex- tremae occidentalis terrae fine Romani sentiebant, quae Graeci sub Alexandro stipendia merentes de extremo Orientis termino animo sibi fingebant. Vide quae diximus in Compend. n. geogr. p. 73 not 66. Bello tandem Numan- tino 143 133 a Corn. Scipione Aemiliano finito Hispania fuit pacata; at vero nondum tota subacta est. Terras enim et regiones in Septentrionem et Occidentem vergentes Augusto sequenti netate debellandas Scipio reliquit.

31) Bella haec attigerun Diot Cassius XLIX, 38. Florus IV, 12. Vellej. II, 90. Appian. de reb. Illyr. Cf. Tzschuckius ad Eutrop. VII, 10. Jam anno 118 a. Chr. n. C. Caecilius Metellus Dalmatas pugna vicerat.

32) Jam alio loco et tempore explicare studuimus, quantum meruerint Graeci de proferendis Asiae geogra- phiae finibus. Vid. sis Comp. nostr. geogr. p. 75 seqd. Alexander M. Indum superavit, Seleucus Nicator ad Gangem usque penetravit, Antiochus M. Parthiam, Hyrcaniam, Indiam peragrauit. Optime igitur de explo- randis his Asiae regionibus meriti sunt Graeci, id quod videre licet ex eorum scriptorum operibus, qui illos narrationum suarum auctores sequuti multa literis tradiderunt. Cf. quae dicta sunt a nobis I. 1. p. 75. Nec Vero negari potest, ab his ipsis Graecis, qui Orientem descripserunt, alia minus Kide digua, alia prorsus mente ficta esse relata. Legas, quaeso, quae Strabo Libr. XI, p. 514 edit. Tzschuck. de Onesicriro, qui Alexandri M. classem gubernavit, quae idem acerrimus judex II, p. 188 seqd. de Megasthene, Daimacho, Patrocle aliis, aui Seleuci Nicatoris in agmine fuerant, dixit. Hi paene omnes Geographi ridiculas fere suis operibus Seographicis de terris populisque Asiae extremis admiscuerunt opiniones. Atque etiam Ctesiac Rerum Indicarum auctors fides, quao historica solet dici, jam ab anriquis impugnata et ab Heerenio V. Cl. in opere, quod inscribitur