Jahrgang 
1831
Einzelbild herunterladen

11

cis antiquioribus tantum non clausum. Quid enim de veteri IIlyricarum regionum conditione comperti haberemus, nisi bella a Romanis gesta essent Illyrica? 23) Quid de Transalpinae Galliae et Belgiae, quid de Germaniae, de Britanniae prisco Graecis omnino ignoto statu, nisi J. Caesar earum victor domitorque exstitisset? 24) Quid sciremus de antiquioribus Italiae superioris hoc est Galliae Cisalpinae

dubia vide praeter Ukertum in libr. I. passim et Mannertum in Tom. IX. Geograph. suae Bredovium, qui singularem scripsit dissertationem: Priifung der wichtigsten Zeugnisse, nach denen man gewöhnlich glaubt, dass die Alten Africa umschifft haben in libro I. p. 357 seqq. Nihilo minus tamen ex eo tempore demum, quo Romani septentrionalem Africae partem subjecerant, de illa divulgari coepit notitia in testimoniis fide dignis nixa. Digna quae legantur a Sprengelio in lib. l.: Entdeckungen u s. w. p. 127 et Heerenio in I. I.: Ideen u s. W. Th. II. Abth. I. ab initio sunt allata. An vero dubitari potest, quin Polybius, Sallustius, Livius, Justi- nus eorum quae de Africa propria, de Aegypto, de Numidia narrant, etiam Romanos habuerint fontes? Atque etiam hi scriptores paene soli sunt, quibus utimur, si Carthaginis historia est cognoscenda, Punicis libris per- ditis. Cf. Sall. Jug. c. 17. In universum id monendum esse videtur, hac aetate, de qua huc usque sermo fuir, plures scriptores, nonnisi Romanorum auxilio sustentatos, de Africae quibusdam partibus scripsisse. Opera il- lorum nunc quidem deperdita Straboni, Plinio, Ptolemaeo aliis fontium loco erant. Liceat autem occa- sione oblata paucos tautummodo hoc loco nominare, nam copiosius ⸗gemus de iisdem in altera nostrae Com- mentationis parte. Juba regis Numidiae filius, optimis rebus Romae institutus, multa de Libya, Arabia, As- syria scripsit, quibus Plinius saepenumero usus est, cf. Plin. H. N. VI, 2:, 22. 3 4 coll. V, 1. Aelius Gal- lus ab Augusto missus, qui exploraret Aethiopum, Troglodytarum et Arabum terras, multa de his retulit, cf. Strab. Libr. XVI, p. 780 83. Plin. VI, 32. Dio Cass. LIII, 19. De Suetonio Paulino, qui Atlantem vidit, Cornelio Balbo, qui multas Afrorum gentes vicit, Flacco, Materno, aliis legenda sunt, quae Ukertus et Sprengelius libris laudatis attulerunt. Bellis contra Jugurtham 118 106 gestis multum aucta est Africae cognitio. Metellus erat, qui anno 109 Numidiam intravit, celeberrimum emporium Numi- darum nomine Vaga cepit(cf. Sall. B. Jug, o. 47), in loca opulentissima pergit, agros vastavit, multa castella et oppida incendit,(c. 54) et quum postremo Marius legionibus Romanis praeesset et Jugurtha ad Gaetulos se recepisset, ab illo altins in Meridiem et Occidentem Akfricae, in Regna Bocchi, penetratum ast. Cf. c. 88, 89. Caeterum optima ex Sallustii descriptione Africae quae obvia est B. Jug. c. 17 18 videmus, quam late patue- rit tunc Romanis haec ipsa terrarum pars.

25) De bello Illyrico, quod annis 230 220 gestum est, cf. Polyb. II, 8 12. III, 16 18. Appian. IIlyr. VII, 8. Liv. Epit. XX. Flor. II, 5. Victa est regina Teuta et Demetrius Phari Tyrannus.

24) Primam in Gallia Transalpina coloniam C. Sextius Proconsul, victa Saluviorum gente, Aquas Sextias (nunc Aix) anno 122 a. Clhrr. n. condidit. Eodem fere tempore Cn. Domitius Proconsul adversus Allobrogas ad oppidum Vindalium(nunc secundum Reichardum Videnne), Aeduis in societatem Romanam acceptis, et Q. Fab. Maximus Cos. adversus Allobrogas et Arvernos feliciter pugnaverunt. Cf Liv. Epit. LXI. IIlis jam temporibus meridiana Galliae Transalpinae pars in formam Provinciae Romanae redacta est. Totam vero Galliam J. Caesar prorsus vicit 68 50 a. Chr. n. Cf. Plutarchus in Vita Caesaris, qui trecentas huc usque incognitas gentes a Cae- sare Romanorum imperio subjectas esse narrat. Bellum ipse Caesar descripsit. Primus Romanorum Rhenum bicornem transiit, Germaniam transrhenanam et Britanniam tetigit, Graecasque caligine tectas de his terris fabulas illustrare coepit. Vid. Plut. in Vit. Caes. c. 23. et Vellej. Paterc. II, 46: immanes res, inquit, vix multis voluminibus explicandas J. Caesar in Gallia egit, nec contentus plurimis ac felicissimis victoriis, innume- rabilibusque caesis ac captis hostium millibus etiam in Britanniam trajecit exercitum, alterum paene im-