Jahrgang 
1831
Einzelbild herunterladen

19

Graeciae majoris oras, quas exploraret, legisse traditur. 19) Foedere denique cum Ptolemaeo Philadelpho Alexandriae rege icto multam Romani nacti sunt occasio- nem et cognitionis orbis terrarum augendae et nominis sui extrinsecus in lucem famamque provehendi. 20)

II. Aetas. 264 30. §. 3.

Jam vero Italia subacta nihil impediebantur Romani, quominus in exteras Orbis terras converterent oculos. Celerrimos brevissimo tempore progressus cie-

bant et in emendanda et in augenda terrarum cognitione. Maxime ad hanc dju- vabant bella extra Italiam gesta. Arma enim victricia Romanorum tum terris sunt inlata, quae ipsis Graecis aut prorsus ignotae aut non satis cognitae huc usque fuerant. 21) Novo quidem lumine illustrarunt Meridiem tria bel- la Punica, bellum Jugurthinum, utrumque bellum a J. Caesare gestum et Ale- xandrinum et Africanum 22); primi autem aperuerunt Romani Occidentem Grae-

19 Polyb. I, 7. Appian. de Reb. Samnit. Fr. VII. Vid. Ukertus in 1. l. Prim. Part. 1 Sect. p. 131.

20) Eutrop. II, 15. Liv. Epit. XIV. Dio Cassius Fragm. libr. 147 pP. 61(ed. Reim.), ad quem locum eollecta sunt ex auctoribus, quae ad hanc legationem a Ptolemaeo Romam missam pertinent. Cf. Tzschuckius ad Eu- tropii loc. lJaud.

21) Evidenter suffragatur nostrae sententiae Polybii auctoritas dicentis, suo quidem tempore haud diffſicile fuisse, vel de remotissimis terrae locis certi quid referre, quippe quum Alexandri Magni expeditionibus Asiae quidem regiones patefactae essent, sed reliquae terrarum partes exploratae et circumnavigatae Romanis demum imperantibus. Cf. Histor. Libr. IV, 59: Ey N* 70¹G 2⁴ d(Xodον) K. 7. N. ubi Polybius profi- tetur, Libyam se adiisse, Iberiam et Galliam, ut Graecis notas reddere posset. Cf.§. 7. 8. ejusd. Cap. Notum autem est, Polybium una cum Scipione vidisse Carthaginem. Cf. Reliq. XXXIX, 3. coll. III, 39. Vid. Schweigh. praefationem literariam, in qua de vita Polybii plura leguntur.

22) Quum meridiem Orbis veteribus noti dicimus, Libyam intellectam volumus sive, quae Romanorum potius est appellatio, Africam, cujus quidem nominis originem Jo. Leo Africanus initio Descriptionis Africae ex lingua Arabica ducit, ubi Africa dicta sit IPhrichia a verbo FARACA, quod Arabum lingua idem sonet, quod Latinis divido, quum ea terrae pars sit ab Europa mari mediterraneo, ab Asia vero flumine Nili sepa- rata. Frikia etiam nunc dicitur regio Zeugitana, quae et proprie Latinis vocabatur Africa. Plin. V, 4. Vid. Sickleri libr. 1. p. 823. Hujus quidem terrae notitiam habuisse aliquam jam ante Romanorum in Africa do- minationem Graccos, quis est, qui negare audeat? Namque Herodotus, qui non Aegyptum modo, verum etiam reliquas accessu faciles Libyae regiones vidit, haud pauca de iisdem narravit. Cf. Schlichthorstii Geo- graphia Akricae Herodotea Gott. 1788. Rennel's System d. Geogr. Herodots im Auszäge in: Bredow's Un-

tersuchungen über einzelne Gegenstände der alten Gesch., Geogr. und Chronol. II Stück(Altonae 1802) p. 381 seqq. Heerenius in: Ideen iiber die Politik u s. w. Th. 2. Abth. L. Ukertus, Mannertus, alii. Quin multo tempore antequam Romani Africam cognitam haberent, Libya navigata esse traditur. De qua quidem re maxime