4
quam apud Graecos 11), vel propterea nobis persnadeamus necesse est, quod Li- vio 12) auctore etiam tum quum T arquinius Superbus regnabat h. e. circa 532 a. Chr. n. Graeciae regiones ignotae mariaque ignotiora Romanis fuere. Nec mirum; multae enim res hac aetate impedimento erant Romanis, quo minus ultra Iialiae terminos extenderetur scientia terrarum. Huc ante omnia pertinere censemus ea impedimenta, quae posita erant tum in priorum Romanorum exigua cum exteris populis communione 13), tum in praepotenti Carthaginiensium imperio, qui tunc temporis in mari Siculo, Tyrrheno, ceteris Mediterranei maris partibus dominan- tes omnia oras cognoscendi pericula Romanis perimere studebant.
Quod quidem imperinm molesta Romanis creavit foedera, quae mare veta- rent ultra terminos praescriptos navigari. 14) Praeterea hac aetate mare classibus Graecorum infestum erat, oraque litoris Antiatis, Laurensque tractus et Tiberis ostia Livio teste VII, 25. Cognitis autem, quae proposuimus, impedimentis, fa- cile intelligitur, qui fieri potuerit, ut neque Herodotus, qui Thuriis inferioris Italiae urbe vixerit suasque composuerit historias, neque qui pluribus annis post scripserit Thucydides, neque qui huic aequales fuerint scriptores, ullam Romae injicerent mentionem. 15)
§. 2.
Quoniam autem dicendum est non solum quibus rebus impedita sit orbis
1¹) Graecorum historia antiquissima docet, jam primis temporibus magnas ab illis res esse gestas, quibus non potuit non terrarum scientia augeri: Argonautarum dicimus expeditiones, bellum Trojanum et VII adversus Thebas pugnantinm agmina Romanorum historia in agro paene Romano versatur.
12) Cf. I, 56. Delphos ad maxime inclitum in terris oraculum mittere statuit Tarquinius Superbus: neque responsa sortium ulli alii committere ausus, duos filios perignotas eatempestate terras, ignotiora ma- ria in Graeciam misit. 1
13) Vid. Liv. I, 28, ubi vel inferioris Italiae communio cum media Italia Numae Pompilii aetate in dubium vocatur.
14) Utrumque foedus, quod intelligi volumus, legitur apud Polybium III, 22 et 24 Tom I, p. 434 et 437 seqq. edit. Schweigh. Cf. Liv. VII, 27 et He ynii: Foedera Carthaginiensium cum Romanis super navigatione et mercatura facta, Commentatt, II in Opusc. Acad. Vol. III p. 59 seqq. Heerenii: Ideen üb. die Politik, den Verkehr und den Handel u. s. W. Th. 2. Abtheil. 2. S. 701. folg. I. H. Vossii: Alte Weltkunde in: A. L. Z. 1804. Bd. 2. p. VIII. Niebuhrii: Römische Gesch. Th. 1. p 332— 56. Prius foedus, quod anno 509 a. Chr. n. factum est, Ro- manos vetat navigare ultra promontorium Pulchrum hoc est Hermaeum in Akfrica situm, quod nunc Capo Bono s. Addar dicitur; in posteriori foedere, quod anno 348 a. Chr. n. ictum est, novus additur navigationis Romanae terminus, Mastia scilicet et Tarseion, quae urbes Stephano Byzantino auctore s. voco. Taoσν et Maroi in Hispania meridionali sitae erant: unde patet, Romanis nec ultra columnas Herculis navigare licuisse.
15) Plinio teste(Cf. Hist. Nat. III, 9) Theophrastus primus externorum aliqua de Romanis diligentius scri-
*


