7
PARS PRIM A
2 8 I V E
HISTORIA INCREMENTORUM OUAE GEOGRAPHIA APUD VETERES ROMANOS CEPIT.
.
Ac primum quidem instituentibus nobis enarrare incrementa, quae geogra- phia apud veteres Romanos cepit, visum est ea, quo facilius et explorari et com- prehendi possent, aetatibus quibusdam distinguere. Constituimus autem quatuor incrementorum aetates, quas quum omnes imperii propagationes ad terrae cogni- tionem augendam adjuvent, cum partibus historiae Romanae adaequavimus. Pri- ma aetas complectetur annos inde a primordio Urbis ad primum usque bellum punicum h. e. ab anno 754— 264 a. Chr. nat.; secunda inde a primo b. p. us- que ad Augusti Imperat. tempora h. e. ab a. 264— 30 a. Chr. n.; tertia inde ab Aug. Imp. temporibus usque ad Constantini Magni imperium h. e. ab a. 30 a. Chr. n. usque ad 306 p. Chr n.; quarta denique inde a Const. Magno ad ruinam usque imperii Romani occidentalis h. e. ab anno 306— 476 procedet.
I. Aetas. 754— 264. §. 1.
A minore 10) crevisse principio orbis terrarum cognitionem apud Romanos,
ut quid Graeci fecerint ostendant, ut Mannertus, Ukertus, Krusius, alii, quorum opera huc pertinentia satis nota sunt; Romanorum autem merita, quantum sentio, peculiari libello nondum quisquam est amplexus. Math. Chr. Sprongelius in libro, cetera egregio: Geschichte d. wichtigst. geogr. Entdeckungen u.s w. Edit. altera pro- diit Hal. 1792. brevem tantummodo, quibus Romani cognitionem terrarum auxerunt, bellorum narrationem p. 208 sedd. dedit, et E. L. v Dachröden parva perfunctus est opella, quum libellum scripsit, qui inscribitur:
Von den Verdiensten der Römer um Ausbreitung und Berichtigung der Erdkunde od. Geographie. Erfordiae 1789. 4. Negari autem nequit, multos scriptores, qui inde a Ph. Cluverio usque ad Wilhelmum, Rei- chardum aliosque nostri temporis viros doctos Germaniae veteris descriptionem literis mandarunt, conatus ad parriam nostram detegendam, pervestigandam occupandamve a Romanis habitos, quam diligentissime explorasse notosque fecisse.
10) Latium antiquum a Tiberi Circejos extendebatur mille passuum quinquaginta longitudine. Tam tenues Primordio imperii Romani fuere radices! Plin. Hist. Nat. III, 9. Deinde nomen et ambitus Latii processit ad Lirim amnem usque. Cf. Strab. Libr. V. p. 219. edit. Casaub.(Tom. I. p. 335. edit. Almelov.), Sikleri Com- pendium geogr. p 140 seqq.


