6
perperam novisse orbem terrarum, quos totius fere noti orbis dominos diu fuisse historia ipsa testatur? An vero censes, tantis rebus dignos non exstitisse inter ipsos Romanos et laudatores et scriptores, quin quanta res fortiter gestas, miros eventus, facta celebria artis laude celebrarint, tanto doctrinae apparatu temporum locorumque investigarint 5) rationem? Antesignanos igitur fuisse Graecos in rebus ad geographiam pertinentibus quamquam haud diffitendum est, eas tamen a Ro- manis multis modis 6) esse adauctas et promotas non negabis, si quidquid illi fe- cerunt, ut orbis terrarum innotesceret, animo lustraris et ratione. Quin ipsi Grae- ci posterioris aevi, quippe quum ex fontibus a Romanis 7) apertis plura nonnunquam hausissent, melius tulerunt judicium de veterum Romanorum in geographiam me ritis, quam nostrae aetatis doctissimi. Jam satis erit provocare ad Strabonem, Dionysium Halicarnassensem, Aristidem. 8)
Quoniam autem recentiores geographiae antiquae scriptores quae Romanis debentur, ea non satis aut disjunxerunt ab iis, quae Graeci fecerunt, ut terrarum orbis cognitio incrementum caperet, aut disperse modo dixerunt, aut omnino ne-
glexerunt: haud a re alienum duximus, ea colligere collectaque in uno ponere conspectu. 9)
5) Spectat huc expositio rationis, quae inter geographiam et historiam intercedit. Optimoe de ea disseruit Rithsius in: Entwurf einer Propädeutik des historischen Studiums. Berl. 1811, quem secutus est Rehmiue in: Lehrbuch d. hist. Propädeutik u. s. w. Marb. 1830. S. 4. 45.
6) Ex sequentibus patebunt illi modi, propositis Cl. Marcelli, P. Corn. Scipionis, Aemiliani, Luculli, Pom- peji, J. Caesaris, Augusti, aliorum meritis. Locorum situm, vias, flumina, pontes, alia melius curaverunt isti imperatores, quam descripserunt Polybius, Strabo, Ptolemaeus et si licet hunc illis addere Stephanus Byzanti- mus, qui omnes a Romanis vel adjuti sunt.
7) Strabonis Ptolemaeique fontium, quae ejus est diligentia, Heerenius V. Ga pervestigavit excussitque rationem in Commentatt.: De fontibus Geographicorum Strabonis(Gott. 1820. 1832.) et Ptolemaei.(Gott. 1824.) Hoc unum liceat dicere, Jul. Caesaris Commentarios de Bello Gallico Strabonem in describenda Gallia et Britan- nia tauquam fontes adiisse. Nec minus Heerenio auctore certum est, scriptorem istum, quo Strabo saepius usus est teste, nonnisi Chorographi nomine ab illo significato, fuisse Romanum et illum quidem M. Vipsanium Agrippam, Augusti generum, quem Orbem terrarum orbi spectandum propositurum fuisse Plinius auctor est. IHlist. Nat. III, 2(sect. 3) extr.
8 Aristides, graecus saeculi II orator, Romanos dixit totum fere orbem terrarum aperuisse fluminibus pon- tium auxilio junctis, montibus secatis, viisque vel per deserta stratis. Cf. Wesselingii Praefationem ad Ve- tera Romanorum Itineraria cet. Amstel. 2735. 4. Dionys. Halic. Antiq. Libr. I, c. 5 dixit, Romam totius orbis terrarum, qua pateat, esse imperatricem, totius Oceani intra et extra Herculis columnas, quatenus navigari pos- sit. Quemadmodum Strabo de Romanorum erga geographiam meritis censuerit vide sis Libr. I. p. 14 edit. Ca- saub(Almelov. p. 26).
9) Malii nostro aevo tractaverunt viri docti veterem geographiam; sed quum hoc faciunt, id’ Potius agunt,


