Jahrgang 
1855
Einzelbild herunterladen

4

centesimum annum perduxisse(agri colendi studia, ut jam Gernhardus bene monuit), quum esset acta jam aetate in agris, eosque coleret. Haec postrema verba corrupta sunt; librorum veterum lectiones inter se discrepant: duo exhibent jam acta, quatuor exacta jam, duo quum exacta jam aetas in agris esset. Quae omnes quam sint ineptae, sponte intelligas: est enim e scriptoris consilio demonstrare, quam maxime diuturna manere hominibus agriculturae gaudia. Idem dilucide etiam probatur verbo illo teneamus: qui enim tenet(beibehäll) agri colendi studia ad ultimum tempus senectutis, is non potest ea non coluisse inde a minori aliqua aetate. Cui consilio prorsus contraria est explicatio editoris novissimi:acta jam aetate, zu einer Zeit, wo bei Andern das Leben bereits zu Ende geht, nec magis probes Gernhardum, suspicantem,aetatem dictam œr ecoxnv, h. e. adolescentiam. Locus sane difficilis sanari poterit unice ex ratione supra indicata, nempe ut reponas:cum esset a prima jam aetate(vel jam a prima aetate vel a prima juventute) in agris eosque coleret.

Cap. XIX. sect. 67.Ouin etiam aetas illa multo plures, quam nostra(Catonis, puta, et omnino senum)mortis casus habent: facilius in morbos incidunt adolescentes, gravius aegrotant, tri- Stius curantur. Si proba est lectio, rejicienda erit et Gernhardi interpretatio, a Nonio profecta, putantis tristius esse i. q. difficilius et molestius, et editoris novissimi, paullo ab illis recedentis:ist mit mehr Bekümmerniss verbunden, weniger erfreulich, weil sie minder sicher ist. Ad speciem revalescentis potius referendum erit, quam tristiorem efficere solet morbus modo fractus juvenibus, quippe qui tristiorem et miserabiliorem imaginem praebere soleant post ipsum morbum, quam senes: ut etiam gravius juvenes quam hi aegrotant vulgo. Sed neque hac adeo tristitia efficitur id quo oratio nobis tendere videtur; non enim ea ostenditur nec probatur, quod tamen certo verbo propositum videmus, cur juvenilis aetus multo plures, quam senilis, mortis casus habeat: nam illa speciei tristitia tantum ad tempus aliquod vulgo apparet, non manet diutius. Qua de causa suspicor, fortasse tamen difficilius vel rarius vel fimile aliquid scriptum fuisse.

Ibid. sect. 68. Omnes quantum video hucusque ediderunt:At est eo weliore conditione (senex intellig. ex proximis)quam adolescens, quum id quod ille sperat hic(jam in multis libris mss. non male additum)consequutus est: ille vult diu vivere, hic diu vixit. Vitium inesse vidit Lambinus, non licere sequi post quum causale verbum modo indicandi positum(consequutus est), atque con- jecitquod id quod&c. Sed melius fortasse aut mutabis quoniam id q. aut quum conse- quutus sit.

Cap. XX. init. Vulgo legitur:Omnium aetatum certus est terminus; senectutis autem nullus Certus est terminus, recteque in ea vivitur, quoad munus officii exsequi et tueri possis, et tamen mortem contemnere. Ex quo fit ut animosior etiam senectus sit quam adolescentia, et fortior. Editor novissimus, quinque librorum vett. auctoritate nisus, male, ut nunc verborum ordo est, omisit verba prima: Omnium aetatum certus est terminus; nec melius illa media: et tamen mortem contemnere: alteris enim his omissis neque cohaerent neque omnino intelligi possunt quae sequuntur: Ex quo fit ut animosior etiam&c. Sed vide sis quanto aptius atque concinnius tota oratio decurrat, partium ejus ordine inde a fine prioris capitis sic immutato:

Quid est autem tam secundum naturam quam senibus emori? quod idem contingit adolescentibus adversante et repugnante natura. Itaque vitam adolescentibus vis aufert, senibus maturitas: quae quidem mihi tam jucunda est ut, quo propius ad mortem accedam, quasi terram videre videar, aliquan- doque in portum ex longa navigatione esse venturus. EXx quo fit, ut animosior etiam senectus sit quam

4