Jahrgang 
1855
Einzelbild herunterladen

J.

Notae in Ciceronis dialogum De senectute.

Cap- VI. sect. 16. Lege:Ad Appi Claudi senectutem accedebat etiam, ut caecus esset: tamen is, duum sententia senatus inclinaret ad pacem et foedus faciendum cum Pyrrho, non dubitavit dicere illa quae versibus persecutus est Ennius:

Quo vobis mentes, rectae quae stare solebant

Antehac, dementes sese flexere? ceteraque gravissime: notum enim vobis carmen est, atque ipsius Appii exstat oratio. Et tamen haec ville egit septem et decem annis post alterum consulatum, cum inter duos consulatus anni decem interfuis- sent, censorque ante consulatum superiorem fuisset: ex quo intelligitur, Pyrrhi bello grandem sane fuisse: et sic a patribus accepimus.

Quae vulgo leguntur: est, et tamen ipsius oratio. Atque haec fuisse: et tamen sic&c., ea non probabili solum sed omni sensu apto prorsus carent. Neque editor novissimus, Som- merbrodtius, quidquam explanavit hac sua nota ad verbaet tamen ipsius Appii eXstat oratio:Zu- sammenhang: doch ihr bedürft überhaupt das Gedicht des Ennius nicht, da die Rede des Appius selbst noch vorhanden ist. Dixisset scriptor quamquam, vel sed, vel tale quid. Et tamen est: und dennoch, und demungeachtet. Sed quid plura!

Ibid. sect. 19. Erit legendum:Num igitur, si ad centesimum annum vixisset, senectutis eum sSuae poeniteret? nec enim cursione, nec saltu, nec eminus hastis aut cominus gladiis uteretur: sed con- silio, ratione, sententia. Ita cursio et saltus ad ipsius corporis exercitationes spectant, sequentia autem ad armorum usum. Minus apte, ut videtur, Gernhardus tueri studet vocem excursio: ad quam defendendam attulit illum locum ex Cic. Divin. lib. II. cap. 10 extr. Nec male tamen fortasse etiam reponeres: nec enim excelleret cursione, nec saltu, nec-uteretur&c.

Cap. XVI. sect. 56. Repone:Poteratne tantus animus efficere jucundam senectutem? Editionum lectioPoteratne non efficere&c., quam Sommerbrodtius his verbis reddidit:Musste nicht eine so erhabene Denkungsart das Alter erfreulich machen 2« obversari videtur legi illi grammaticae, qua interrogationis particula, ipsi verbo subjuncta, efficere solet ut respondentis approbatio exspectetur. Cf. Zumpt. Gramm.§ 352. Billroth. Gramm. ed. III.§ 382. Praeterea, quod ad sententiam verborum attinet, satis multum probabat Cato e re sua, demonstrando senectutem ita jucundam quodammodo fieri posse: non posse eam non jucundam esse, quum id vix cuiquam probasset, nec voluisset demonstrare.

Cap. XVII. sect. 60. Descriptis ex Xenophonte vitae rusticae Cyri minoris deliciis Cato pergit:Hac igitur fortuna frui licet senibus, nec aetas impedit quominus et ceterarum rerum et imprimis

agri colendi studia teneamus usque ad ultimum tempus senectutis. M. quidem Valerium accepimus ad ³⁴