Jahrgang 
1853
Einzelbild herunterladen

V

quo rerum cum publicarum tum privatarum pariatur scientia(v. 309 322); quod quidem studium sane minus convenire docet suae aetatis ingenio, atque pueros educandi et instituendi rationi, qui rebus potius, quae ad cumulandas opes faciant, discendis agendisque occupari, quam Graecorum more et exemplo carminibus diligenter fingendis operam dare soleant(v. 323 332). Haec autem perversa sentiendi agen- dique ratio inde dicitur oriri, quod verum arlis poéticae finem et consilium plane ignorent(V. 333 365). In his autem explicandis ita procedit oratio, ut primum ille ipse finis accuratius constituatur(v. 333 365), quem quidem vriplicem esse his versibus significat Horatius:

Aut prodesse volunt, aut delectare poëlae, Aut simul et jucunda et idonea dicere vilae.

Explicatur igitur primum, quomodo poëtae versandum sit, si docendo et praecipiendo lectoribus pro- desse velit(v. 335 337), deinde, si quid poluplatis causa fingat(v. 338 342); denique ejus car- minis, in quo ufilitatis et voluplalis ratio conjuncla sit, laudes praedicat(v. 343 346). In primo genere brevitati, in secundo probabilitati studendum esse monet.

Sed ut eo revocetur, unde huc declinavit oratio, inducit Horatius aliquem sibi objicientem, naturae humanae imbecillitatem obstare, quominus quisquam id, in quo summa atque adeo omnia sint, tertium illud (V. 343 sq.) dico, assequatur(v. 347 353). Cui respondet, quo insignius aliquod carmen sit, eo magis offendi artis peritum singulis quibusdam, quae in eo reperiantur vitiosa(v. 353 359); in quovis igitur poéëmate elaborandum esse tanto studio, ut iterum iterumque vel ab acerrimo judice sub censuram vocatum placere possit(v. 361 365).

Tum vero quanta potest maxima orationis gravitate admonet juvenes Romanos, ne in tristi illa medio- erilate acquiescant, quae quamvis in quibusdam disciplinis ferri possit, in poësi tamen prorsus sit intolera- bilis(v. 366 373), qua, quippe ad juvandos animos inventa, carere homines malint, quam imperfecta delectari, quemadmodum quae res coenae condiendae et ornandae adhibeantur, nisi exquisitae sint, displicere soleant(v. 374 378). Atque quum ludis in campo Martio abstineant, qui eorum ignari sint, equitum autem Romanorum multi invita Minerva carmina pangant, Pisonem juvenem ab hac temeritate longissime abfuturum esse sperans(v. 379 386) poëta hortatur, ut, si tamen aliquid in hoc genere tentaverit, id censorum publicorum vel patris vel suo ipsius judicio submittat omnemque ſestinationem cum in compo- nendis tum in edendis carminibus devitans extremam operibus perpoliendis limam adhibeat(v. 386 390).

Ne vero Pisonis studium rei poéticae vel improbare poëta videatur vel saltem minuere velle, de poesis dignitate atque honore ei habendo quaestionem instituit paulo accuratiorem, eamque artem demon- strat inde ab antiquissima aetate quam plurimum valuisse ad hominum animos emolliendos atque eru- diendos, ad coércendam licentiam pariter atque ad virtutem commendandam, ad rem publicam recte constituendam, ad totam denique vitam regendam; usos quoque dicit poëtas arte sua tum adgratiam regum tentandam, tum ad animos rusticorum aliorumque hominum labore defatigatos honesto quodam ludo relaxandos recreandosque; denique laudes praedicat Orphei, Amphionis, Homeri atque Tyrtaei, poéta-

rum antiquitatis principum, merita ipsorum in rem cum publicam tum privatam debito honore prosequens (V 391 407).