3 IV
Subjungit his Horatius, quo majorem fidem faciat argumentationi suae, brevem arlis dramalicae histo- riam, exorsus ab re musica quippe arctissime cum illa arte conjuncta, ejusque primordia atque progres- sus causas jucundissima persequitur oratione(v. 202— 285).
Primum igitur agit de tibia et lyra artisque dramaticae parte illa, quae versatur in modis numerisque chori maxime cantum moderantibus(v. 202— 207); deinde demonstrat, quomodo haec, quae externa tan- tum et quasi adventicia esse videantur, ad dignitatem pariter atque insignem utilitatem dramatum augendam valuerint(v. 208— 219).
Postquam deinde Horatius enarravit, hunc procedente tempore morem invaluisse, ut poëtae post fabu-
lam quandam tragicam in theatro exhibitam etiam Salyros in scenam producerent animorum recreandorum causa(v. 220— 224), hac occasione usus, probe cavendum esse monet iis, qui in satyrico dramatum genere excellere velint, poëtis, ne quid inepte moliantur, neve personas, quas paulo ante in tragoedia exhibuerint, quidquam dicentes inducant, quod ab earum dignitate abhorreat, ideoque abstinendum esse tum ab humili et plebeio sermone, tum ab inſlato et turgido, neque obliviscendum, etiam notis et de medio sumtis tum rebus tum verbis quandam novitatis gratiam ex apta conjunctione accedere(v. 225— 250).
Transit deinde poëta ad praecepta tradenda de versibus ſormandis(v. 251— 274). Quum vero poétarum sit, non more grammaticorum omnia ac singula recensere, sed singulis quibusdam persequen- dis universa illustrare, in metro iambico immoratur uberius explicando ejusque vera ratione et forma accuratius constituenda. Cujus quidem versuum generis historiam dum tradit a primis elementis exorsus(v. 251— 262), Romanis poétis Graecorum commendat summam in versibus formandis compo- nendisque diligentiam(v. 263— 274).
Hic locus erat scenicae poésis historiam adumbrandi(V. 275— 288), utriusque generis dramatici ratione habita, tragoediae(v. 275— 280) et comoediae(v. 281— 284), subjecta Romanorum cum Graecis comparatione(v. 285— 288): quae quidem omnia eo spectant, ut, praestantia poësis Graecorum dramaticae declarata, Pisonibus, si quid ipsi in hoc genere tentare voluerint, vitia illa,„in quae plerumque incurrere soleant poëtae Latini“(quae verba sunt Orellii) et in quorum numero ponit limae taedium atque incuriam, negligentiam et festinationem, maximo stuqdio vitanda esse doceat(v. 289— 294).
Ita transitum paravit Horatius ad quartam epistolae partem, methodicam dico, qua via et ratione enitendum sit Romanorum poétis, ut ad Graecorum perfectionem quam proxime accedant, uberius explica- turus(V. 295— 452).
Neque tamen hoc loco id agit Horatius, ut artem aliquam dicendi explicet(revocatur enim his verbis oratio nostra ad Ciceronem de Orat. II, 41, 175 et 176), sed ut juvenibus liberaliter institutis usus sui quasi quaedam monita tradat. His igitur monitis in mente et cogitatione defixis et in omni re ad dicendum posita excitatis nihil erit, quod ipsos effugere possit, non modo in carminum compositione (quae nostra sunt verba ad hanc rem accommodata), sed omnino in ullo dicendi genere.
Etenim quum Horatii aetate Romanorum juvenes, ingenio nimium freti atque„Democriti auctoritate abusi“, studium et evercitationem negligere solerent(vv. 295— 301), non sine festiva ironiae significatione Gv. 301— 308) gravissimis verbis commendat verae sapientige, inprimis Socraticae philosophiae studium,


